Latin
194.1 to 194.5
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 194.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXVI. QVM Graeci insignem formam extollere volunt, sublatam manum in latus inclinant, pollicisque &indicis extrema conjungentes, orbem faciunt; quasi indicare velint, Cejus, de quo sermo est, oculos tam grandes esse. Vetus illud est à Graecis auctoribus muliebris formae judicibus celebratum, qui insignis formae feminas unicâ voce πλατυοφθάλμιοις appellârunt, hoc est, amplis oculis: propter elata nimirum supercilia, quae latae &lae faciei gratiam conciliant. Pari ratione cùm viri alicujus robusti formam celebrare volunt, similem orbem ostendunt, libenterque adiicerent eum oculos bubulis non minores habere. Si quis diligenter observet vetera Graecorum numismata &statuas, oculi praegrandes promissaque coma deprehendentur, prae iis quae Romanis numismatibus exprimuntur. Vix vllo exercitio utuntur Turcicae feminae (rarissimè enim domo egrediuntur) nisi cùm summam aedium contignationem constratam conscendunt, ubi interdum toto die haerent cum suis vicinis patrio more canentes. Graecanicae autem, praesertim Peranae in cornu Byzantino, plus libertatis quàm in reliquis Turcici imperii oppidis, habent: nam per urbem magnâ cum pompâ incedunt; atque si earum mariti paullo opulentiores sint, adeò fuco infectae, tantoque ornatu in publicum procedent, ut digitos ad extremos etiam ungues annulis onustos habeant, &infinita pusilla monilia è collo suspensa gestent, multosque torques aureos, vel etiam adulterinos: quaternis praeterea vel quinis cingulis sericeis, vel aureis, vel gemmis veris &ementitis constantibus praecingentur, atque preciosis vestibus sericeis induentur: breviter omnes suas opes, ostentationis gratiâ circumferunt, eodem ferè modo quo novae nuptae. Sed simili ornatu solennibus duntaxat diebus prodeunt. Creditu difficilia esse, quae Turcici circulatores in publico faciunt. CAP. XXXVII. ERINDE atque nos in Europa, petauristas &circulatores habent Turcae, qui ab inDeunte aetate edocti, toto vitae curriculo nihil aliud agunt. Creditu admodum difficilia peragunt, iis qui non viderint: quemadmodum ferreum pistillum pugno multoties in eadem hora incusso confringere. Vidimus qui magnam trabem erectam in humero gestaret, eamque sine manuum adminiculo in alterum humerum succuteret, idque subinde alternatim faceret sine intermissione.