# Exoticorum libri decem 195.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 195.1 to 195.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/195.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/195.1

Nam quòd genus quoddam Scrapio Damascenum appellat, melancholicis licis morbis perutile: id facit, non quòd in Damasco proveniat hic fructus, sed quòd hinc ex India Myrobalana Inda eò deferrentur. ET quamvis idem Serapio lib. simp. cap. 107. scribat Seni cognominata genus esse Oli- gerapiovu varum, tamen errat (quod pace ejus dictum volo) atque ei erroris occasionem praebuisse error credo, quòd emblica sale aut accto condita edantur. FALLVNTVR autem tam ii qui omnia Myrobalanorum genera in eâdem arbore naMyrobalanorim artores sci putant, quàm qui flava & quebula tantùm. Nam quinque sunt diversa arborum genediversae. ra: &, quod magis mireris, in regionibus sexaginta aut centum leucis inter se distantibus nascuntur. Proveniunt enim nonnulla in Goa & Batecala, alia in Malavar & Dabul. In toto regno Cambaiae quatuor eorum genera inveniuntur: quebula verò in Bisnager, Decan. Guzarate, & Bengala. CETERVM quae in Lusitaniam sicca deportantur, magnâ ex parte sumpta sunt in regione quae est inter Dabul & Cambaya. Nam experientiâ compertum habemus, hos fructus, quos regio septentrioni vicinior producit, minùs putredini obnoxios esse. Invenio autem apud eos tria Myrobalanorum genera (ipsi vocant tres species) quorum usus, est in purgationibus levibus & sine molestia. horum primum genus, quod rotundum est, & biArare, Aritilem purgat, indigenae arare, medici aritiqui vocant, nobis sunt flava: alterum genus, incolis qui. rezanuale dictum, nostra sunt Indica sive nigra: tertium genus, Gotim incolis nuncupatum, Rezannale. Gotim. rotundum, nobis bellerica sunt. Chepula verò nostra, quae pituitam purgant, illis aretca appellantur. Haec sunt quatuor Myrobalanorum genera, quae illis sunt in usu medico. Nam quinto genere, amuale iis nuncupato, nobis verò emblica dicto (tametsi apud eos reperia-Amuale. tur) non utuntur, nisi densandis coriis, Rhois coriariorum loco, & atramento conficiendo. Sunt tamen etiam nonnulli qui iis viridibus vescuntur excitandae appetentiae causa. PORRò Arare rotundum est, & Sorbi folia profert, Amuale foliis est minutim incisis, Myrobalanopalmum longis. Rezanuale octogonum est, & folia Salici similia habet. Guti foliis est Lauri, rum historia. sed pallidioribus & subcinericiis. Aretca magna sunt & rotunda, oblongiora tamen dum ad perfectam maturitatem pervenerunt, & angulosa: folia ejus Persicis similia. Sunt autem singulae arbores Pruni magnitudine, omnesque silvestres & spontè nascentes, non domesticae.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
