# Exoticorum libri decem 195.5-2-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 195.5 to 195.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/195.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/195.5-2

Cùm verò ex ipsis nonnulli ex fune descenderunt, pecunias à spectatoribus exigunt, adeò importunè, ut vix illis denegari possit. Haud credibilia plerisque viderentur, si omnia quae faciunt, sigillatim explicaremus: atque si nostrae Europae rustici quartam eorum partem duntaxat conspexissent, non dubitamus quin praestigia esse existimarent. Sed haec longo usu à pueritia edocti faciunt, quemadmodum petauristae suos in aëre saltus, Turcis ignotos. Suspendunt se ex capillorum villo quem in vertice capitis gerunt instar feminae: Omnes autem Turcae caput radunt, excepto vertice, in quo villum relinquunt, quo Mahumetes eos comprehendere, & à terra sublevare queat in die iudicii. In eorum autem potestate situm est, ut eum villum brevem aut prolixum gerant. Turcae sibi invicem caput radunt eodem cultello quo cibum concidere solent: nam ita cultri aciem intendunt, ut novaculae instar radat: tonsoribus tamen non carent, qui pro regionum varierate novacularum aliâ etiam formâ utuntur: nam Syriacae & Aegyptiacae, densae & graves: quarum manubrium incurvum non est, sed extremitatem habet in capitulum conformatam, optimae tamen (nam ex Damasceno chalybe factae sunt) aciei. TurcaER. Turcarum canes; eorumque venatio. CAP. XL.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
