# Exoticorum libri decem 195.5-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 195.5 to 195.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/195.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/195.5

CVM autem gustu sint adstringente & acido, Sorborum immaturorum modo, ex frigidorum & siccantium classe esse dixerim. PRAEPARATIONIS modus apud Indos non invaluit, utpote qui iis non utantur purgationis, sed adstrictionis dumtaxat gratiâ. Nam si purgare velint, eorum decocto utuntur, & majore dosi quàm nos in Europa. Solent autem iis saccharo conditis uti magno cum successu; nec quisquam medicorum usu istorum famam unquam est periclitatus. Chepulorum“ autem major est gloria: condiunMyr. mdicatur haec in Bisnager, Bengala & Cambaya: flaMyr. flaua. Aqua stillativa & Indica, in Batecala & Bengala. cia MyrobaIVBEO ego ex his immaturis stillaticium lan. liquorem organis elici, quem post sumptam aliquam conservam adstringentem propino, & syrupis admisceo, si quando opus est. Flava & Bellerica praescribere soleo initio mensae, iis qui aut alvi profluvio, aut stomachi relaxationę laborant: talibus enim convenit hujusmoMyr bellerica. di cibus propter adstrictionem cum paucâ ciditate coniunctam. Praeterea immaturorum Myrobalanorum succum, in alvi profluviis apprimè efficacem esse expertus sum. Quum primâ Historia Aromatum evulgatione scholium in hoc caput scriberem, Chepulorum arborem apud Bituriges Gallorum inveniri intelligebam à C. V. mihique amicißimo Ioanne Posthio Germ. Medico & Poëta venusto, qui etiam eius (quod inde attulerat) arboru resiccatum folium mihi donabat: verum id Persica mali folio simile non erat, Myr. chiegula. Myr embsica. sed Pruni aut Ceraesi folium potiùs aemulari videbatur: atque nihil aliud quàm Pruni folium esse postea comperiebam, Viennam Austriae à Caesare Maximiliano II. evocatus, ubi in eius arcu horto eiusmedi arbores nascentes conspiciebam, Horum autem prunorum descriptionem in primo meae Rariorum Plantarum Historiae libro Lector reperiet.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
