Latin
CAPVT XXVII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 196
Unproofread scanNot analysed yet
Omnium porrò Myrobalanorum genera quae in Aromatariorum tabernis reperiuntur, in tabelia praecedente pagina positâ exprimi curabamus. Chepula rariùs ad nos adferuntur, &non nisi dura &malè condita. Emblica verò copiosè recentißima &optimè condita invehuntur Antverpiam. Refert Fragosus, in nova Hispania fructum Dactylorum modo nasci Houos nomine, Myrobalanis flavis adcò similem, ut plerique eundem esse contendant: praealtâ nascitur arbore, ut vix colligi poßit, nisi praematurus spontè decidat. Sed quandoquidem in Houos mentionem incidimus, meminit etiam arboris Houo Franciscus Gomara, in Generali Indiarum historia, cap. 67. quae an eadem sit cum superiore, aliis disceptandum relinquo. Houo, inquit, arbor est praealta &patula, sanam umbram praebens (qua de causa, cùm Indi, tum Hispani potiùs sub ea, quàm sub alia quavis arbore recubant) ex cuius cacuminibus &cortice, odorata fit aqua ad crura roboranda, &fucandam faciem, utilis: etenim cutem constringit &densat. in quem usum balnea fiunt ex ea, etiam itinere defessis salutaria. Eius radice vulneratâ multa aqua manat potui apta, fructu staro, parvo, &pulpae parum habente, sed ossiculum in se continente satis magnum. salubris est i fructus, &sacilis digestionis, sed dentibus molestus &noxius, ob fibrarum copiam. De Tamarindis.