# Exoticorum libri decem 197.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 197.5 to 197.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/197.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/197.5

HANC non nisi silvestribus sponte satam vidi; in Americâ tamen (quam falsò Indiam Caßia spontè occidentalem appellant, quandoquidem unica sit India ab Indo flumine denominata, ve nascitur. teribus cognita) intelligo è silvestribus locis tralatam esse in hortos & agros, ita ut nunc istic frequentissima sit. Fortunatiores tamen nostros Lusitanos puto, apud quos sine satione tanCandil quid tâ copiâ nascitur, ut unius Candil, hoc est, quingentarum & viginti duarum librarum presit. tium non excedat decem regales Castellanos, qui constituunt aureum Indicum Pardaon Pardaon. nuncupatum. AVICENNA lib. 1I. cap. 193. scribit eam medio esse inter calidum & frigidum temperamento, nonnihil verò humectare. Serapio lib. simp. cap. 12. temperatum constituit. Mesue de simpl. med. cap. 6. nonnihil ad calorem accedere scribit. Antonius Musa exam. simpl. excalfacere & humectare ordine primo aut secundi initio. SAEPIVS sum miratus Manardum in lib. simpl. Mesuae scripsisse grana sive femina Manardi lahujus Cassiae purgatoriâ facultate praedita esse, cùm tamen potiùs adstringentem faculta-psu. tem obtinere videantur quàm solutivam. ILLVD verò omni reprehensione dignum est quod ait Sepulveda, nimirum ad mo- Sepulvede error. vendos menses, difficilesque partus, remorantesque secundas, decoctum corticum harum siliquarum cum Artemisia propinari, aut ex ovo sorbili cum unciis quatuor mellis exhiberi. Nam etsi demus magno, ut ipse ait, successu propinatum esse hujusmodi medicamentum, Artemisiae potiùs facultatem hos effectus praebuisse censebimus, quàm harum siliquarum cortices tale quid praestitisse, qui frigidi & sicci sunt temperamenti. Huc adde secundas saepiùs etiam sine medicamento reiici, naturae propriâ vi. Nam quòd Avicenna lib. 2. cap. 197. praescribit ad partus difficultatem, multi non abs re suspectum habent hunc locum: Stulta de Cas siâ sol. persuasio. Anacardium ve teribus ignotum. Daeiador. Bylo. Faua de Malaqua. Serapionis lapsus. Anacardii i8 peramentum Cajous. locum: censetque Bellunensis in contextu cucumerem siccum reponi debere. Hanc ob causam statuerunt doctiores, Cassiam solutivam intelligendam esse, quotiescumque Cassiae memihisset in purgante medicamento, reliquis locis Cassiam ligneam denotari. RIDICVLVM verò est, quod de Lusitanis quibusdam nunc proferam, qui crediderunt plerosque hujus regionis homines continuâ alvi solutione laborare, quòd boves, quarum carnibus vescerentur, Cassiam solutivam depascerent.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
