Latin
CAPVT XLIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 198-2
Unproofread scanNot analysed yet
VTORES atque ephippiarii adeò nitidè &diligenter omnia sua consuunt, ut meliùs id fieri nequeat: suum setis non utuntur, sed acubus longis teretibus cuspide carentiObus, &nonnihil incurvis; nec filum quo consuunt, pice inductum; sed cerâ stamina sericea, quibus solis utuntur, inficiunt, foraminibus primùm subulâ factis. Turcarum cùm magnatum, tum rusticorum cothurni, anteriore &posteriore soleae parte ferreis clavis muniti sunt. Imò ipsius Imperatoris &Bassarum, feminarum, puellarum &pucrorum omnes cothurni perinde ferrati; nec, aliquâ in parte rupti, unquam reparantur (nulli enim istîc cerdones) quemadmodum nec corrupta ephippia. Equorum etiam antilenae &postilenae, reliquaque coriacea ornamenta sericeo filo consuta sunt. Fabri ferrarii Turcici.