# Exoticorum libri decem 198-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/198-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/198-2

VTORES atque ephippiarii adeò nitidè & diligenter omnia sua consuunt, ut meliùs id fieri nequeat: suum setis non utuntur, sed acubus longis teretibus cuspide carentiObus, & nonnihil incurvis; nec filum quo consuunt, pice inductum; sed cerâ stamina sericea, quibus solis utuntur, inficiunt, foraminibus primùm subulâ factis. Turcarum cùm magnatum, tum rusticorum cothurni, anteriore & posteriore soleae parte ferreis clavis muniti sunt. Imò ipsius Imperatoris & Bassarum, feminarum, puellarum & pucrorum omnes cothurni perinde ferrati; nec, aliquâ in parte rupti, unquam reparantur (nulli enim istîc cerdones) quemadmodum nec corrupta ephippia. Equorum etiam antilenae & postilenae, reliquaque coriacea ornamenta sericeo filo consuta sunt. Fabri ferrarii Turcici.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
