# Exoticorum libri decem 198-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XLV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/198-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/198-3

CAPVT XLV. ERRARII fabri Turcici nunquam follibus utuntur, nec carbone egent, fornacibus enim carent. Eorum ferreae soleae vix dimidium Europeae soleae pendent, neque eorum binae soleae plus materiae requirunt quàm una externarum gentium. Soleas * ferreas magnas & parvas jam complanatas, nondum tamen pertusas, emere solent: has deinde ut equorum pedibus conveniant, sedentes nostratium sartorum more, hoc est, cruribus decussatim compositis; malleo supra incudem accommodant, deinde chalybeo stilo bene temperato perforant, alioque quadrato, bonaeque aciei, pugione foramina pro arbitrio augent. Hae soleae uncos non habent; quia equos exercentes, nunquam cos in girum alternis versant; praeterea clavi quibus soleas adfigere solent, oblonga crassaque habent capita, instar columbacei cordis. Cùm autem equi gradatim incedere soleant, per semestre integrum calceandi non sunt: quae consuetudo cùm admodum laudabilis sit, de Turcarum in bello gerendo commoditatibus agentes, eam minimè praeterire debuimus. Equi pedem ad ferream soleam applicandam icpurgantes, eum in fornicem non excavant, nostro more ferramenti concisorii aciem protrudendo, sed eum complanant, ferreo instrumento palmum lato, cujus acies versus manubrium obversa est, attrahendo. Eorum item habenae exiguo admodum freno praeditae sunt: strigiles verò tametsi dentatae sint ut nostrae, manubrio carent. * Simile quidpiam per Hispanias, dum illas anno Dominicae natiritatis M. D. LXIV. perlustrarem, observabar, praesertim in vetere Castella. Ferreae etenim soleae, magnae, parvae, mediocres, è Cantabris, atud quos laudatißimae sunt ferri fodinae, ruditer conformatae per universam Hispaniam distribuuntur. Ferrarii deinde fabri, qui suas officinas perumque ante aedes sub subgrundiis habent, fine ignis adminiculo istas soleas ad equorum, qui calceandi adducuntur, pedum formam ad incudem malleo accommodare & complanare norunt, saepe etiam ad Solis radios, & solearum foramina pugione sive stilo peculiari auctiora facere: exigui autem sunt ponderis istae solcae, adeò tamen temperatae & durabilis materiae, ut bu aut ter duntaxat in anno calceandi sint equi, sive muli, etiam meritorii, qui rarißimè seriari sinuntur. Turcici laniones: & lapides qui in bubulo felle inveniuntur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
