Latin
CAPVT XLVI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 198-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLVI. ANII Turcici aliarum nationum linios in concinnandis carnibus agilitate longè superant. Et ubicumque sunt, jugulato bove, extisque exemptis, fel observare soElent, an lapidem contineat; nam plerumque innascitur lapis ab Arabibus Haraczi nominatus, cujus facultates ab Avicenna sigillatim sunt descriptae. Iudaei longè pluris aestimant hujuscemodi lapides quàm Turcae, qui Iudaeis saniores, illo magnoperè non indigent. Iudaei magna ex parte ineleganti colore sunt praediti, ®io morbo laborant, naturaque tacituri sunt &melancholici, non modò in Turcico dominio, sed etiam in Germania, Italia, Gallia &Bohemia. Apud Turcas viventes, nullum praesentius remedium adversus eum morbum norunt, Haraczi lapide. Quod adnotatum voluimus, ut quem haec legere continget, lanios suae regionis admoneat de perquirendo eo lapide in bubulo felle. Non invenitur quidem in omni felle: sed in decimo quoque forsitan invenientur bini aut tres ejusmodi lapides. Arieti aut caprae cutem detracturi, sanguinem prorsus exstillare sinunt (nam ab omni sanguine abstinent) integrâ adservatâ ad utrem liquori aliquo imponendo idoneum. Apertâ deinde alvo, tenue intestinum, qua inferiori alvo adhaeret, abscindunt; deinde ad alteram illius extremitatem crasso intestino inhaerentem connectunt: postea minora intestina eximentes, &pinguedine liberantes, ex unco suspendunt in eum quem dicemus usum.