# Exoticorum libri decem 198.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 198.1 to 198.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/198.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/198.1

Nam arbores altiores sunt quàm ut à bobus depasci possint; neque tanta copia est arborum, ut numerum infinitum vaccarum (siquidem multas isti alunt, nullius verò carnibus indigenae vescuntur) alere possint. Deinde cùm duro cortice praedita sit siliqua, verisimile est (etiam si pertingere possent) vaccas graminis pabulum, quod semper ferè hîc viret, istarum siliquarum aviditate non relicturas. Quod cùm ab incolis percontarer, non mediocrem illis risum movi. De Anacardio. CAP. XXX. NACARDIO nomen indiderunt recentiores Graeci (nam veteribus ignotum fuit) à cordis tum similitudine tum colore, Arabum vestigia secuti, quibus Balador, Indis ABrbo dicitur, Lusitanis Faua de Malaqua, quòd viridis & in arbore pendens, similis sit nostrati majori Fabae, major tamen. MAGNA ejus est in Cananor copia, tum in Calecut & reliquis Indiae provinciis mihi cognitis, veluti in Cambaya & Decan. SERAPIO lib. simpl. cap. 356. Galenum citat, tamquam hujus fructus meminerit (cùm tamen illi planè sit incognitus) & deleteriam facultatem habere ait, cui tamen experientia refragatur. Siquidem his in regionibus è lactis sero maceratum asthmaticis datur, & adversus lumbricos: praeterea iis viridibus & sale conditis utimur in cibariis, olivarum conditarum modo. Fructu verò siccato, caustici vice utuntur in strumis: totâque Indiâ hujus cum calce misti usus est ad pannos obsignandos. AVICENNA lib. 11. cap. 40. id facit fructus Tamarindi ossi simile, ejusque nucleum Amygdalae effigie, sine nocumento esse affirmans: & paulo pòst subiicit, inter venena re ferri quae deleteriae sint facultatis. NVLLA autem praeditum esse venenosâ facultate, exemplis suprà demonstravimus: Causticam verò vim obtinere, jam exsiccatum, diximus. NONNVLLI Anacardium calidum & siccum constituunt in quarto gradu: alii in tertio. Nemo tamen mihi satisfacit; quandoquidem in virente clarum est deesse hunc excalfacientem & exsiccantem excessum: neque rationi consentaneum videtur in eo caliditatis & siccitatis gradu constituere quo est Piper. Nisi fortè, quod in Sicilia nascitur, sit tali facultate praeditum. * Adfertur interdum nucis geniu Vlyssiponem è Brasilianorum regione, quod Cajons vocant.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
