# Exoticorum libri decem 198.5-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 198.5 to 198.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/198.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/198.5

Arbor est magna, soliis pyri (in recens nata Lauri potiùs) fructu ovi anserini formâ & magnitudine, qui succo plenui est, veluti id Curiorum ge nus quod Limam vocant, quo quidem vescuntur Brasiliani, (licet Thevetus cap. 61. Descriptionis Americae, contrà asserat,) ut à Fernambuco incolis intellexi. In extrimo fructu prominet nux quadam renis leporini forma, colore cincreo, interdum ex cinereo rubescente. Duplici verò haec nux constat cortice, inter quos spongiosa quaedam est materia olei asperrimi & calidissimi plena: intus verò nucleui candidum continet esui aptum, & Pistaciu gustus suavitate non cedentem, pellicula cinericia obductum, quam adimere oportet. Eo leviter tosto vescuntur incolae; gratior enim est, & venerem stimulare fertur. Acri illo oleo nihil praestantius esse ferunt ad lichenes & impetigines tobendas. Incola certè adversus scabiem utuntur. Sed illud mirum, primarium fructum nulla semina continere: & extremâ illâ nuce earum atborum genm conservari debere. Nonnulli Anacardiorum genus esse autumant, ob similitudinem acris illium humoris, quem corticibus conclusum habent. Nos & officinarum Anacardium, & hanc nucem integram, & per medium sectam, exprimi curabamus: accipiebamus enim Vlyssipone sub finem anni M. D. LXIV. recentem & ante trimestre primùm ab arbore lectam. CAIOVS

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
