Latin
ANACARDIVM OFFICINARVM
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 199-2
Unproofread scanNot analysed yet
asparagos, &violas purpureas in Regio horto satas. Hae forsitan omnes etiam in mediter raneis nascuntur: sed tanta est nostrorum Phamacopolarum avaritia, ut potiùs mercibus convehendis studeant, quàm officinae suae excolendae. Hinc sit, ut violarum loco utantur Arboris flores violarum loco. floribus cujusdam arboris diversae planè facultatis à nostris violis: quorum tamen usum non admitto, nisi in iis medicamentis quae foris applicantur: atque Syrupum violaceum confici jubeo è violis conditis ex Ormuz aut Lusitania delatis. Vtinam noster hic Auctor Amomi descriptionem pleniorem dedisset, quandoquidem plantam legitimam se vidisse affirmat. Nam multis altercationibus ansam praecidisset. Certè pes eius columbinus, noster esse non potest, quem nonnulli Amomi legitimi loco usurpare non verentur, cùm sit potiùs Geranii genum. Sed horum turpem errorem eruditè detegit in commentariis sui Matthiolus. Ceterùm accepit nuper ex Ormuz, celebri sinus Arabici emporio, Walerandus Donraus Pharmacopoeus Lugdunensis, vir diligens &eruditus, exigui fruticu fragmenta Amomi nomine, Amomum quorundam. &item alia Amomidu; neutra tamen cum Amomo Dioscor. &Plinio descripto conveniunt, nisi id fortè sit, quo se noster auctor donatum, quodque pedem columbinum referre asserit. Nam haec fragmenta aliquot ramulis constant, foliolis quibusdam adèò frequentibus onusti, ut ex solis foliu constare videantur (quem admodum in Tithymalo paralio conspicere est (quae in extremo tali ordine sunt disposita ut flosgulum aut rosulam efforment. Ramuli isti simul compacti non ineptè pedem columbinum (qualis earum est quae plumipedes sunt) referre videntur, nullo tamen fingulari odore aut sapore praditi. Eius Amomi &alterius Amomidus icones hic subiunximus. Pro Amomide data. His etiam similes ramulos, Amomi nomine M. D. LXXXII, Constantmopoli missos Piennae Austria accipiebam, quum Amobt. mum quo istic uterentur inde expetiissem: sed, ut dixi, nullam similitudinem habet cum Dioscoridu vel Plinii Amomo, quemadmodum nec ea planta quam R. P. Quatramius in examine Theriaca scribit sibi donatam pro Amomo in pratis uliginosis agro Parisiensi erutam, quam Galli Piment appellant &inter vestes recondunt ad eas à tinei praeservandum, Brabantis verò &FlanDisputatio di Acoro &Calamo. Calamus aromat. Vaz, Bache, Vazabu, Dirimguo, Heger, Vaticam, Cassab, Aldi rira, Assabeldiriri. Dirire. Calami vires. Cuminum rusticum. Arata. Calamus unguentarius. Calamm Arabicus. Calamus Alexandrinus Calamus non nisi in India Acorum dumtaxat in Europa. &Flandris Gagel dicitur, &in coquenda cervisiae utuntur, ad robur &acrimoniam conciliandum. Quaenam nobis sint plantae Mexquetera &Mexir, planè ignoro: nec quid haec vocabula sigrificent, quisquam indicare potuit. De Calamo Aromatico.