Latin
199.1 to 199.5
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 199.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XLVII. VB vesperam ergo adveniet aliquis corbem dorsuariam gestans, &laniorum tabernas obibit, excepturus intestina eo die reservata; quae deinde iis qui nervos &fides faOciunt, tradit. Arcuum autem nervos, quorum frequentissimus est usus, apprimè conconficere norunt: omnium enim arcuum apud illos nervi ex intestinis conflati sunt. Omnis etiam generis fides conficiunt, easque admodum exiles: imò etiam neten, tam acutum quàm nostrates reddentem sonum, licet non adeò argutum; quia ex tribus nervis contortis constat: potest tamen aliarum penuriâ testudini Venetae inservire. Ejusmodi netes varii generis, variorumque colorum reperiuntur, rubri, veneti, viridis, flavi, &albi: nullusque est institor qui eas &reliquas fides venales non habeat, etiam per uniuersum Turcicum dominium, easque frequentiores quàm in Europa. Cujus rei haec est ratio. Turcae quatuor testudinum cavarum &lyrarum genera habent; quarum alterutras plerique pulsare norunt suo more, etiam rustici; quod neque in Gallia, neque in Italia vulgare est. Testudo cava; &concentus Turcarum. CAP. XLVIII. LICVI de veterum Musicis instrumentis quidpiam conscribere volenti, ea quae per Graeciam &Turcicum dominium conspiciuntur, ampliorem illi materiam suggererent ils quae tradita habemus. Tibiis etiam utuntur Turcae, Germanicis ferè similibus, sex foramina ex ordine posita habentibus, sed duos cubitos longitudine superantibus. Cum difficultate autem inflari possunt: nam os habent ab omni tibiarum Europaearum genere diversum; supremum enim foramen ipsam fistulam penetrat; cantando plerumque inflari solent per amplum extimumque foramen, sed exiguâ admodum, nostro judicio, harmoniâ. Iam diximus Turcas inflare tibias nosse, tympana pulsare, lyras, panduras, &heptacalamos: sed &varia cavarum testudinum genera habent, quarum maximae octo fidibus praeditae, eaeque crassae admodum, cervice utcunque longâ, rectâ, multas tactus distinctiones habente; cumque illius fides nostris comparandae non sint, ejus etiam harmonia ad nostram non accedit. Alterum genus mediocris magnitudinis, magis vulgare est, septem fidibus praeditum, ut nostra Lyra, diversi tamen soni, majotis harmoniae, &quod difficiliùs pulsari potest, ad Turcicas &Graecas saltationes admodum idoneum: hoc, nauticum genus hominum, praesertim palameriti à Graecis vocati, quales Peloponnesi, Euboeae &insularum maris Aegaei incolae, frequentiùs utuntur quàm qui in continenti Asiae habitant: tactuum nullas distinctiones habet ut lyra: iis tamen adnexis pro lyrâ usi sumus: habet etiam neten post hypaten collocatam, quae ad octavam netes anterioris intendi potest; brevior enim est, paxillumque habet ad infimae cervicis latus infixum.