Latin
2.5 to 2.6
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 2.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Onesicritus curiosius ea persequens quae sunt in Musicana terra, Indiae australissima, refert arbores quasdam ingentes esse, quarum rami cùm ad duodenos cubitos creverint, reliquum incrementum pronum faciant, deflexi quousque terram contingant, deinde terram subeant, ac radices agant veluti traduces, mox rursus in truncum exeant; à quo postquam aucti fuerint, eodem modo flectantur, &aliam propaginem efficiant, rursumque aliam: &sic deinceps, ut ab una arbore longum umbraculum fiat, tabernaculo multis columnis nitenti simile. Ex quibus descriptionibus facile cuivis colligere licet, eam arborem, de qua nobis sermo institutus, illos Auctores intelligere voluisse. SED omnium diligentissimè Theophrastus, Alexandri coaetaneus, qui haud dubiè eorum natrationes magnâ curâ excepit, qui sub Alexandio in Indicâ expeditione militarunt. Is enim prorsus simili modo (paucis dumtaxat notis variantibus) Ficum Indicam describit, qualis illa arbor est, cuius historiam ex Fabritij narratione dedimus. Plantarum igitur Historiae lib. IV. cap. v. sic ait: Indica autem regio arborem Ficum Ficus Indica Theophrasti. appellatam habet, quae è ramis emittit radices singulis annis, ut* primo volumine retulimus: demittit autem non ex novellis, sed ex anniculis, atque etiam vetustioribus.