# Exoticorum libri decem 20

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/20

LANTAM quae longum Piper profert, ab eâ in qua nigrum nascitur, longè dissimiDlem esse scribit Garcias ab Orta in sua Aromatum historia: sed (quod eius viri pace dictum volo) plurimum fallitur, meâ quidem sententiâ. Nam plantae Longum Piper ferentis ramulum pedalem ternis foliis & binis fructibus praeditum anno à nato Christo primo & sexcentesimo supra millesimum Amstelredami dono accipiebam ab eruditissimo viro Doctore Lamberto Hortensio, qui eodem anno ex lava redierat, ibidem ab ipso decerptum; acceperunt & nonnulli ab aliis illo etiam majores, sed omnium folia à Piperis nigri foliis non multum differre mihi videbantur, nisi quod paullo teneriora dilutioreque viriditate praedita essent, meâ opinione, tùm etiam breviore pediculo subnixa, atque etiam pluribus nervis insignita: nam à medio illo nervo folium à pediculo per longitudinem secante, non modò quaterni alii nervi exoriebantur, sed utrimque quini & seni, interdum etiam plures, pro foliorum videlicet amplitudine, illi tamen minùs eminentes quàm in nigri foliis, & inaequali ortu nati, multis etiam obliquis venulis per folium transversim evagantibus: & licet resiccata essent ea folia, ac per multos menses inter chartas adservata, non levi tamen acrimoniâ erant adhuc praedita. Fructus, qui iuli quodammodo formam aemulabantur, oriri etiam conspiciebantur ad singula internodia, non in folii alâ: sed quemadmodum in Pipere nigro, ex ipsius folii opposita parte, in altero videlicet ramuli latere, atque etiam alternis, perinde ac in Pipere nigro: erant verò illi fructus modò longiores, modò breviores, quasi ex multis granulis eleganti serie secundum pediculi longitudinem congestis constantes, virides tamen, quia ante maturitatem lecti; in quibusdam autem ramulis adeo tenellum fructum conspiciebam, ut jam primùm natus videretur, quum ramuli abrumperentur. Horum etiam ramulorum internodia sive articuli, breviore spatio ab invicem videbantur dissiti, quàm in nigro. Nulla autem istius Piperis sarmenta vidi, sed, ut dixi, ramulos dumtaxat ab ipsa planta abruptos, quorum magis integrum in tabella adposita à perito pictore exprimi curabam.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
