Latin
CAP. XLVII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 200
Unproofread scanNot analysed yet
Inveniuntur ejusmodi testudines ex crispa materia confectae, quae plus quàm sex aureis aestimantur: &nonnulli tamen nautae eo precio comparare non verentur. Turcae porrò reliquas nationes superant, vermiculatorum, segmentatorumve operum in marmorea, vitrea, sive lignea materia conficiendorum industria. Videas interdum pyxidulas aurifabrorum viginti ducatis aestimari. Vitreae Cairi &Constantinopolis fenestrae vermiculato fragmentorum vitri diversorum colorum opere constant, conformata primùm ex gypso area, cui deinde vitri fragmenta applicant: eaque consuetudo ab Arabibus ad Turcas transiit. Turcas latrunculorum ludum adprimè callere: magnumque usum gummi tragacanthae apud illos esse.