# Exoticorum libri decem 200-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XLIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/200-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/200-2

CAPVT XLIX. N Latrunculorum ludo Turcae sunt industrii, eoque maximè delectantur: interdum enim totum diem ludendo traducunt, ea de causa latrunculos, alveique loco telam pictam, semper circumferentes. Admodum illis convenit hic ludus: nam cùm humi sedeant otiosi, facilè ludendo totum diem impendere possunt: eburneis nonnunquam personis scalptura expressis reperiuntur: sed ea quam Reginam nos vocamus, carere nobis visi sunt, aliamque ejus loco substituere. Prusae haerentes, observavimus gummi tragacanthae usum adeò istîc esse frequentem, ut singulis annis plus quàm quattuor millia pondo absumantur, ad laevorem serico conciliandum. Nam Asiae minoris rustici, lucri cupiditate illecti, per Mysiam, Phrygiam, Gallograeciam, & Paphlagoniam gummi illud legunt, & Prusam deferunt, ubi illicò praesente pecuniâ redimitur. Hallucinantur qui ex Creta Venetias deferri scribunt. Gallae etiam genere utuntur Veteribus ignoto, in Terebinthis nascente, cujus libro primo meminimus, valde commodo ad scricum quovis colore inCaucalis. ficiendum; hujus plus quàm sex millia pondo singulis annis insumunt. Concavaesunt eae gallae, Romanarum Gallarum magnitudine, innascentes Terebinthi maris foliis, vere colligendae, alioqui in oblonga & semipedalia interdum cornicula excrescunt. Tres Prusae vulgares sunt linguae, Hispanica inter Iudaeos, Graeca, & Turcica, quae magis usitata est. Istîc etiam sunt non nullae Arabicae, Armeniacae, & Italicae familiae. Veneti & Chii suos istîc Institores alunt. Duplici via Prusam Constantinopoli perveniri po test; marinâ, vel per continentem. Per continentem quinque dierum iter est; per mare au tem biduo aut triduo pervenitur: nam Prusa à Propontide dimidii diei itinere duntaxat abest. Appellitur in sinu Nicopolis veteribus di cto ad pagum Montaneae nomine, à quo nunc is sinus appellationem sumpsit: locus verò est malè fidus navigiis, quia portu caret: propterea illicò in siccum remulco subducuntur, ne tempestate à ventis excitata affligantur. Ejus pagi incolae Graecè loquuntur, bonique sunt vinitores. Caloierorum istic est monasterium. Turcarum Imperator binas liburnicas perpetuò habet, à lanissaris mancipiis actas, quae singulis diebus Mercurii (nisi tempestate impediantur) solvunt, altera ex Montanea Constantinopolim, altera è Constantinopoli Montaneam, & eos qui è Constantinopoli Prusam proficisci cupiunt, vel contrà, vehere solitae. Eae liburnicae ex Montanea solventes, nivem Sunt ex proximo monte, Olympi appendice, delatam transvehunt Constantinopolim. enim istic onerarii equi constituti, qui nivem è monte deferant, qua bidui spacio liburnica impleri potest. Quotquot utrumque Hellesponti & Propontidis littus accolunt, ferè piscatores sunt, Graeco sermone utentes.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
