# Exoticorum libri decem 200.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 200.1 to 200.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/200.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/200.1

CAPVT XXXII. TON minor est controversia inter recentiores medicos de Calamo & Acoro. Volunt enim nonnulli Calamum officinarum esse Acorum veterum: Alii malunt Galangam esse Acorum. Eam ob causam difficile est in tanta opinionum varietate aliquid certi statuere. Ego tamen nullius opinioni addictus, liberè dicam quod sentio. CALAMVS aromaticus quo officinae in Lusitania utuntur (aromaticum voco non odoratum, ut plerique alii, quandoquidem aroma odorem non significat, sed quod vulgo droguam vocant; neque etiam Calamum odoratum scio, sed luncum dumtaxat) idem est cum eo qui hîc in India magno est in usu cum viris tum mulieribus & jumentis. Vocatur is in Guzarate, Vaz: in Decan, Bache: in Malabat, Vazabu: in Malayo, Dirimguo: in Persia, Heger: in Cuncam, quae est regio maritima, Vaticam: Arabibus Cassab & Aldirira. Serapio lib. simp. cap. 205. eum vocat Assabeldiriri, sed corrupto vocabulo: omnes enim Arabes medici cum Avicenna lib. T1. cap. 157. & 207. Cassab & Darirhe appellant. Idem autem sonat Cassab quod Calamus, & Aldirira ex Aromatibus: nam Dirire idem quod nobis aroma est. Quoniam verò Malayo incolae ejus usum ab Arabibus qui ex Coracone erant, didicerunt, idcirco corrupto nomine Dirimguo vocârunt SERITVR per universam Indiam: plurimus verò in Guzarate & Balaguate. Hîc etjam Goae (ubi multus ejus est usus) in hortis satus provenit, sed perpaucus. CETERVM non est odoratus, nisi è terra avulsus: quantoque virentior est, tanto mihi validioris tetriorisque odoris videtur; tametsi aliud sentiat Ruellius lib. 1. cap. 18. Convehitur ad maritima, quoniam qui istîc nascitur, non sufficit. Qui ex Balaguate adfertur, ad Occidentem mittitur. FAMILIARIS ejus usus est mulieribus in uteri affectibus, & nervorum doloribus. Sed maximè expetitur hieme à mulomedicis: contusum enim, additis alliis, ammi (quod est Cuminum rusticum) salis momento, butyro, & saccharo, jumentis adversus frigora manè exhibent, vocantque id medicamentum Arata. CETERVM quoniam Hippocrates & Galenus lib. 1. simpl. med.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
