Latin
200.5 to 200.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 200.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Indicum hunc Calamum unguentarium appellant, Plutarchus verò Calamum Arabicum, &Cornelius Celsus Calamum Alexandrinum: videtur etiam extra Indiam nasci. EGO, ut veritatem elicerem, sciscitatus sum à multis Coracone incolis &Arabibus, qui huc venales equos adducunt, si apud eos nasceretur Calamus: item an esset cis cognitus, eoque uterentur: Negarunt omnes apud se inveniri, nisi ab Indis advectum mercimonii gratiâ; probeque sibi cognitum, utpote cujus plurimus apud eos esset usus. Non falluntur tamen, qui Arabicum vocant, nam ex India in Arabiam defertur, &inde in alias regiones: neque qui Alexandrinum appellant, quoniam hinc Alexandriam, deinde Barut &Tripolim Syriae defertur. QVOD autem Manardus lib. 8. epist. 1. dicit in Pannonia se vidisse adeò recentem, ut non longè petitus videretur, fieri potest ut fallatur: aut, si viderit, satum fortè in sporta aut fictili vidit, ut plerumque satum Gingiber nascitur. Sed illud certissimum est, hinc avehi Calamum in eas regiones. IS verò quo utimur, radix non est (pusilla etenim est radix) sed ipsius Calami cum aliquantulâ interdum radicis parte fragmentum. Hallucinantur ergo qui nihil nisi radicem* esse scribunt, confirmandae suae sententiae causa, qua contendunt hunc Calamum Acorum esse. Neque quod in Calamo est spongiosum &flavescente colore, aliqua in re simile est Aranearum telis, ut falsò putârunt Avicenna lib. 11. cap. 157. &Serapio lib. simpl. cap. 205. quos Graecis &Latinis haec meliùs nosse oportebat. CETERVM quòd Calamus Acorum non sit, nec etiam Galanga, satis ex Avicenna &Serapione probari potest, qui tria distincta capita de Calamo, Acoro, &Galanga scribunt. Praeterea qui calamum describunt, aiunt eum in India nasci, quod verum est: nec enim in alia regione nascitur. Acorum verò non nisi in Europa nasci tradunt. Itaque nobis ignotum est Acorum, aut imaginari non potuimus quod Manardus, Leonicenus, &alii animadverterunt. Omnibus sanè Arabibus, Turcis, Corasonibus, &Indis medicis ignotum est. Nam à Nizamoxa vocatus ut eum tremoris affectu liberarem, magna mihi cum illis contentio fuit de Acoro: quid tamen esset Acorum (etiam illis indicato nomine Arabico) indicare non potuerunt, nisi quòd apud Turcos nasceretur.