# Exoticorum libri decem 201-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAP. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/201-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/201-2

CAP. XXXIII. VLLVD affirmare possum, multo plura aromata, majorique quantitate, & minùs adulterata ad nos adferri, viliorique pretio emi, quàm antiquitus fiebat: quòd nunc Lusitanorum navigationibus Indiae nobis apertae sint, ipsaeque regiones, quae aromata gignunt, longè cultiores, quàm Veterum tempore fuerunt. IN eorum numero Nardum repono, quae legitima & sine mangonio ad nos importa- Nardus. tur, licet interdum aut maris humore sibi ascito situm contrahat, aut senio suaveolentiam illam amittat, quâ initiò praedita erat. VOCATVR autem Nardus incolis (nam Graecum & Latinum nomen notum est) Cahz- Cabztara. cara: Avicennae, lib. 11. cap. 640. & omnibus hujus rempestatis Arabibus cembul, quod est Cembul. Spica; & cembul indi, id est, Spica Indica: câdem ratione, quam nos Spicam Celticam vocamus, illi cembul rumim appellant. Quod autem corruptè Matthaeus Silvaticus cap. 640. Sumbel. Simibel & Sumbel protulerit, mirum non est, cùm is linguam Arabicam ignorarit: nisi malimus tempore paulatim corrupta fuisse vocabula. CETERVM nascitur Nardus in Mandou & Chitor provinciis, Regnis Delli, Bengala, Ganges flu. & Decan vicinis, juxta flu. Gangem, quem incolae Ganga appellant, & sacrosanctum existimant, ita ut morituri regni Bengala incolae hoc flumine mergi se jubeant, sed pedibus dumtaxat. Sunt in eo flumine certa idolorum delubra, ad quorum cultum catervatim confluunt mercatores è Guzarate & regno Decan, magnaque donaria in haec idola conferunt, ed b runt, inde redeuntes sanctificati, ut ipsi sibi persuadent, imò potiùs à cacodaemone obsessi. PORRò non sunt diversa Nardi genera: sed unicum dumtaxat mihi notum est genus, id scilicet quod ex jam memoratis locis adferri diximus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
