Latin
202.1 to 202.3
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 202.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LI. CERTO quodam anni tempore, ovium greges in agris pascentes, noctu sub dio relinquere non audent Turcae: quia, ut ipsi asserunt, binae sunt stellae (quas proprio noOmine appellare norunt,) Iulio &Augusto noctu apparentes, illis planè verticales; quarum splendorem si oves, caput attollentes, conspiciant, intereunt: sin eo tempore sub tecto adserventur noctu, nullam noxam patiuntur. Rem ita sese habere, experimento indubitato se didicisse affirmant. Haec autem per universum Turcae dominium non accidunt, verùm nonnullis duntaxat Thraciae locis. Eam ob causam, nunquam nisi eo tempore ovium greges noctu sub tectum agunt, ne hieme quidem. Pleraeque aliae provinciae, harum observationum imperitae, maximo interdum damno affectae ex gregis interitu, ejusque causam ignorantes, veneficarum praestigiis se id damnum accipere arbitrantur: quod Virgilius in suis Eclogis innuere videtur. Nos verò id primùm Constantinopoli intelleximus ab his qui certo quodam pretio lanionibus oves praebere soliti, câ de re conquerebantur. Quod postea verum esse deprehendimus. Etenim cum viperario Turca secundùm Ponti littus iter faciens, ovium greges sub tectis delitescere conspexi; causam sciscitatus, tametsi pastores ignorarent, responderunt tamen, reliquo tempore sub dio versari solere; verùm si tum temporis noctu foris relinquerentur, eas morituras. Sequentes porrò stirpes in itinere observavimus; cistum cum hypocistide ejus radicibus adnascente frequentem, sparthii tria genera, periclymenum, aphacen, androsaemon frequentissimum, quod Itali Cecilianam nominant, omnis generis plantagines, linariam, lampsanam, millefolium odoratum, lagochimeni, chondrillam, malvam silvestrem &pleno flore, prasium, marrubium, chrysanthemum edule, chamaemelum, cedri pumilae duo genera, juniperos pumiliones, arbutum, platanum, corylum, hederam, sambucum, delphini etiam sceleton suis adhuc ligamentis connexum in littore, smilacem asperam, corrudam, trifolium moenianthes, caucalidem, foeniculum agreste, terebinthum, nerion, prunum silvestrem, cupatorium Graecorum, teucrium, androsacen, armoraciam, urticas, aspalathum, agourupes, aron, bellidis duo genera, consolidae genus radice orbiculari, incolis Sterouli dictum, pimpinellam, galiopsim, calamintham, origanum heracleoticum, hippurim, buphthalmum, hippolapathum, helleborum nigrum, filicis duo genera, papaver silvestre, hyacinthi tria genera, conyzas duas, majorem &tertiam, orchides, violas, ericam, ferulam, sua ova edulia ferentem, hyssopum silvestrem, meum, symphytum flavo &albo flore, lupulum, asclepiadem, cynoglossum, calendulam agrestem, ulmum, chamaedryn, colchicum, carduum benedictum, sideritin, oxalida, quercum, laurum, helxinen, cichorium, rosam silvestrem, convolvulum, stachyn, asperulam, oxyacantham vulgo creditam, styracem, chamaedaphnen, anchusam, lycopsin, alaternum, thalietrum, chamaeiridem, tria tithymali genera, marem videlicet, myrsinitem, &helioscopium, ornithogalum, populum nigram, &lybicam, castaneam, alnum, rhus coriariorum, pulegium, sorbum torminalem, quam Galli Alisier appellant, evonymum, anabasin, verbenam peristereon, aceris duo genera.