Latin
203.1 to 203.3
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 203.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXIV. TVNCVS odoratus in Mazcate &Calaiate Arabiae provinciis maximâ frequentiâ &abundantiâ nascitur, non secus ac in Hispania gramen vulgare quo vescuntur animalia. HVIVS graminis nomina Graeca &Latina nota sunt. Ab incolis autem Sachbar Sachbar. Haxis cachk. vocatur: à nonnullis verò haxis cachule, id est, herba lotoria, aut lotionibus idonea: tametsi le. non negem aliis etiam nominibus apud Arabes insigniri. Nam Avicenna lib. 11. cap. 591 eum adhar, Serapio cap. 19 adher appellant: quos sequuntur omnes Arabici &Persici meAdhar. Foca. dici hîc agentes: florem verò vocant Foca. Nam quod Silvaticus, cap. 12. adcher &adhecaruio vocari scribit, corrupta sunt vocabula. Persis, qui ad jam dictas vsque provincias perAlaf. tingunt, Alaf, quod herbam significat, vocatur; quo nomine per excellentiam appellari Herba Mazpotest. Apud Indos peculiare nomen non est sortitus, sed herba Mazcatensis appellatur. catensis. Sunt qui Paleam de Mecha nuncupent. Nec desunt qui Pastum Camelorum vocent, nec Palea de Mecha immeritò: sed tamen Cameli non sunt istîc adeò frequentes, ut hoc gramen cum floribus Pastus Camiomnino depascere possint. Sed sunt ibidem multi asini, muli, equi, quos Arabicos voca lorum. mus, boves, caprae &oves, quae nullum aliud pabulum norunt quàm hanc herbam sive gramen. DE FERTVR quidem in Indiam, in usum medicum usurpandus. Maximâ tamen copiâ per fasciculos colligatum in navibus adsumunt equarii mercatores seu mangones, ut equis substernant, ne stercoris &urinae paedore offendantur. Nam simul atque maduerit, recentem substernunt, &madidum in mare abiiciunt. Sed &nautae fasciculos aliquot secum advehere solent, quos deinde in India vendunt. Memini in insula Diu, vili emisInsula Din. se multos lunci fasciculos, quos in Lusitaniam cum aliis aromatibus mitterem: nullum tamen florem videre contigit. Sed nec aliquo in pretio ab incolis habetur, cùm gens sit rudis &silvestris.