# Exoticorum libri decem 203.4-2-5

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 203.4 to 203.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/203.4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/203.4-2

Imaginari nescimus unde tot advenirent accipitres: nam duarum horarum spacio quo istîc substitimus, plures triginta cepit; sic ut existimem centenos ab unico homine capi posse uno dieCeterùm qui herbas Constantinopoli venales in foro proponunt, plerasque habent, praesertim novo vere, nobis ignotas, & nullius apud nos usus; qualis est lampsana, vulgò Lapsana ipsis appellata: quam in caulem abeuntem, & florere incipientem, Vrouves nuncupant: haec cruda degustata, raphanum sapit; cocta verò, amara redditur. Eleoselinon diligenti culturâ dulce reddunt, eoque crudo in omni ferè pastu vescuntur, Selino appellant: nostrum verò Selinon hortense, Macedonico. Venales etiam proponunt smilacis asperae, quam Smilachia vocant, asparagos, boni saporis in acetariis; quemadmodum & Sigilli B. Mariae asparagi, quod ipsi Embegli melena, corrupta voce ab ἄμπελος μέλαινα, id est, vitis nigra, nominant; Anconitani Tamarou nuncupant. In Turcici imperii urbibus fora celebrantur singulis diebus: nam; ut Constantinopoli observavi, tali loco forum celebratur die lunae, alio loco die Martis, in Galatâ die Iovis; & sic de aliis; &, si quid in urbe sit rari, iis diebus demonstratur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
