# Exoticorum libri decem 203.4-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 203.4 to 203.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/203.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/203.4

NVLLVS est hujus usus apud istius regionis incolas: sed nos dumtaxat, & Medici Arabes & Persae, eo utimur. Ipsi indigenae eo se & sua jumenta lavant. NVNC ad Auctorum, qui ejus meminerunt, descriptiones veniamus. DIOSCORIDES lib. 1. cap. 16. laudatissimum ex Nabathaea, proximum Arabicum, quem aliqui Babylonium vocant, pessimum ex Africa adferri scribit. Floris, culmorum, radicisque esse usum. Eligendum eum qui manibus confricatus rosae odorem emittit. SCIO in iis quas suprà enumeravi provinciis, quae Arabiae nomine comprehenduntur, provenire. An verò in Nabathaea gignatur (quae à Nabatoch Ismaëlis nepote denomina Nabathaea. ta, provincia est Arabiae Iudaeae conterminae) diligenter percontatus sum a medicis qui in Hicrusalem, Galilaea, aliisque vicinis provinciis versati erant: Sed illi responderunt, eum, quo istic uterentur, ex Cairo advehi. Interrogati verò an in Cairo nasceretur, an autem ex Mazcate adferretur; ignorare se dixerunt, quoniam medicamenta interdum ignota manerent ob indigenarum negligentiam. Quae cùm audirem, inquirere non volui num Babylone nasceretur, tametsi id fieri posse putem. CVM verò Dioscorides Africanum improbet, non oportet nos admodum solicitos esse in eo investigando, praesertim cùm non adscripserit quâ Africae regione proveniat. De flo-Iunci flos. ribus autem, cùm meam, tum reliquorum medicorum negligentiam agnosco, qui non jubeamus eum advehi. Nostrâ etenim culpâ factum est, ut ejus usus defierit. IN medicamentis odoratis, Dioscoridem incertis comparationibus plerumque uti video, quemadmodum & in hoc Iunco. Nam tritus, jucundum quidem spirat odorem, sed Rosae haudquaquam. IVNCVS odoratus, Cornelio Celso Iuneus rotundus vocatur, & ad Iunci vulgaris, & Iuncus rotunCyperi sive Iunci triangularis differentiam: sed minimè in eam altitudinem excrescit quâ du. Iuncus. AVICENNA lib. 11. cap. 591. duo ejus genera constituit. Alterum enim Arabicum vocat, qui est odoratus: Alterum in Agiami natum, per quod vocabulum Damascum intelligit. Sed quòd Dioscoridis testimonio, luncum fructum proferre nigrum probet, Avicenna lapsus. manifestus error est, cùm Dioscorides nusquam fructus meminerit. SERAPIO lib. simpl. cap. 19. ex auctoritate Bonifaa scribit luncum habere radicem Cbulem similem, latiorem tamen, & minoribus nodis cinctam, multos calamulos praeduros proferentem, qui fructum proferat similem floribus Arundinis, graciliorem tamen & minorem: simulque & in uno cespite multas plantas nasci. Hujus radix adeò similis est Chulem, ut sub eo nomine à nonnullis appelletur, quemadmodum initiò dixiMATTHAEVS Silvaticus cap. 12. decem annis conservari asserit.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
