# Exoticorum libri decem 204

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, HIRCVLVS VETERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/204

Credo in siccis & mediterraneis regionibus multo tempore conservari posse, cùm humiditate non abundet. Sed in hujus provinciae maritimis, paucis annis in suâ odoris fragrantiâ conservari potest. QVOD ad Brasavolum & Monachos in Mesuen commentatores attinet, doctè illorum argumenta refellit Matthiolus, Com. in Diosc. lib. 1. cap. 16. quare supervacaneum esse iudico quidquam iis addere. Satis tamen Monachorum in Mes. dist. 1. cap. 47. oscitantiam mirari non possum, qui Galangam lunci odorati radicem esse contendunt, cùm Galanga in Sina nascatur, quae bis mille ferè leucis ab Arabia abest, & plurimum ab lunco odorato differat tum foliis, tum radice: nec nisi sata proveniat Galanga, quemadmodum & Calamus: Iuncus verò spontè nascatur,

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
