# Exoticorum libri decem 206-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, VIRALICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/206-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/206-2

Pag. 83, vers. 10. Multum decipitur, quod crodat ruinas Troiae, quae extant hodie, esse illius Troiae, quae bello decennali oppugnata est à Graecis. Illa enim Troia est Troia Alexandtina, colonia Romanorum Testis inscriptio, quae ibi extat. Pag. 84. vers. 4. IMPERATOR CAESAR. Inscriptio vetus quidem, sed supposititia, cuius clau sula ineptissima Pag. ead. V. 7. IMP. CAESAR. AVG. DIOCLETIANO Ex eadem incude, ex qua superior, sed longè ineptior. Pag 85, vers. 20. Ea vero Magnesia non est qua in Thessalia Maeandro amne alluitur. Tam Thessa liae potest esse Maeonia, quam Eutopa Asiae. Est er ror calami Pag. 88, vers. 12. Paxo, olim Ericusa dicta. Falsum. Ericusa alia est, aliae duae Paxae insulae. Pag. 89, vers. 18. Smyrna dicta fuit. Smyrna urbs longe post Samum est. Pag. 90, vers. 16. sculptutarum diruunt. Falsum Si quae vetera monimenta supersunt, ea effugerun eorum oculos; aut aliquando parcunt literis, quas propter altitudinem loci, attingere non possunt Pag. 92, vers. 41. Italia minime notae. Imperite dicit Onocrotalum esse ignotum Italiae. Martialem in eum testem produco: Turpe Ravennatis guttur Onocrotali. Et nos scimus Martialem verum dicere. Pag. 94. Hyaena, Civetta. Ineptum. Nihil prodigiosius Pag 96, v. 21. Pharaonis murem. Phes Phirauni. pag. 97, v. 48. Pharus. Vetum quidem est à Cae sare insulam vocari: sed adlicit à superioribus Ptolemaeis, molibus in mare jactis, ex insula peninsulam factam pag. 104, v. 13. deinde in Turcicum idioma conversus. Falsum. Si quis in aliam linguam converteret, sine ulla spe veniae vivus combureretur Pag. ead. v. 55. Lucium veteribus Oxyrynchum appellatum asserimus. Ridiculum & insignis inscitiae Pag. 107. vers. 3. Graeci vulgari lingua Semiami thos. Certè ita vocatur Hebraicè PToQq Prouerb. xXX, 28. Lacertam interpretantur doctissimi lu daei, & Septuaginta senioribus redditur καλαβώτις hoc est Lacertus. Itaque hoc satis est ad obstruen dum os tam aliis ludaeis, quam Christianis, qui aliter interpretantur. Quare Bellonius magnam lu cem illi loco Ptoverbiorum attulit, & omne dubium sustulit, quum dixit à Graecis σεκ ἄμιθος vocari quod satis mitari non possumus. Pag. 109. vers. 12. Bellonius, qui Cairum & Alexandtiam vidit, parum amplitudines illarum urbium consideravit. Nam Ca irum duplo majus est Constantinopoli. Constantinopoleos autem ambitus major Lutetiaro Pag. ead. vers. 47.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
