# Exoticorum libri decem 207-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, VIRALICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/207-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/207-2

Ex nostro comitatu quispiam qua stionem movit. Nulla est urbs, quae pro ratione suae amplitudinis pauciora habeat templa, quam Lutetia, praesertim major urbs. Aio in teta Lutetia tam intra moeniorum ambitum, quam extra, non esse cen tum templa sive magna sive parva: & Londinum urbs Lutetia longe minor centum viginti parochialia templa habet, praeter monasteria & alia templa. ltaque comparatio templorum Parisiensium cum Molqueis Caiti digna est homine parum in similibus rebus versato. Aiunt Aegyptii reperiri in Caire vicena & bina millia Mosquearum: non credo tamen, sed ex mendacii magnitudine aestimari potes valde ingentem esse numerum: atque non dubito quin plures sint Mosqueae in utbe Cairo, quam sint templa magna & exigua in omnibus Lutetianis & Melodunensibus dioecesibus, quibus si adiicerem tertiae alicujus urbis dioecesim, non mentiter. In hac re se prodit Bellonius non recte observasse magnitu dinem omnium urbium, quas vidit, ut etiam ex his apparet, quae de Damasco & Chalep tradit. In Cairi praesidiis erant anno 1603 decem & octo millia equitum; ex quo aestimari potest, an parva sit utbs Pag. ead. vers. 56. Bagdat. Fallitur cum aliis, qui Bagdad putant eandem cum vetere Babylone Semitamia: quum tamen certo certius sit Bagded esse Seleuciam, cujus vicinitate Plinius suo tempore Babylonem quotidie exhauriri scribebat. Pag. 110. v. 14. Cinghi. alibi scribit per S, Singhi, quod rectius est. Est putum putum nomen Aethiopicum ha quod literis ludaicis p9o Sinki. cujus organi inventrix est Aethiopia, & eo maxime delectatur. à quo etiam quam harpam vocamus, ipsit Msanko dicitur Pag. 111. vers. 13. nullum Balsami fruticem in Hierico cultum fuisse. Hanc confidentem temeritatem satis convincunt veteres scripiores losephus, Strabo, Plinius Pag. ead. vers. 48. Falsum à Soldanis Balsamum consitum fuisse. Nam adhuc stante impetio Roma. no balsameta erant in Aegypto. Claudianus in epithalamio Palladii & Celerinae: Gemmatis alii per totum balsama tectum Effudere cadis; duro qua sautius ungue Niliacus pingui desudat vulnere cortex Verum quidem est, postquam exaruit balsametum

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
