Latin
207.5 to 207.6
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 207.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sed praestitisset, omnia simili ratione non confundere, &simplicem aliquam eorum medicamentorum, quae illis non erant probè nota, descriptionem contexere. Bacaim urbs est vasta, multas alias urbes &pagos sub suo dominio habens: quinquaginta leucis ab insula Diu abest, &Regi Lusitaniae paret. Tanga. Monetae genus Indicum Tanga est, quod sexaginta Lusitanicis regalibus astimatur, hoc est, duobus ferè Castellanis regalibus, aut septem aßibus Gallicis. Regale enim Castellanum triginta &sex Lusitanica conficit. Turbith a nostro Auctore descriptum longè aliud est ab eo quo vulgò in officinis utuntur. De quo qui plura volet, consulat eruditos Matthioli commentarios in capita 30. 51. &78. libri quarti Dioscoridus. Per universam Hispaniam Thapsia abunde nascitur, eius radice pleraeque Hispaniae officinae pro Turpeto legitimo utuntur. Non desunt etiam multu per Europam locis, qui Scammonitradicem concisam pro legitimo Turpeto ofiendant, atque in sua medicamenta recipiant, ut his manifestum esse potest qui scammoneae radices siccas cum illorum Turpeto diligentiùs contulerunt. De Rhabarbaro.