# Exoticorum libri decem 207

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAP. XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/207

CAP. XXXVII. TON est operaepretium multa de Rhabarbaro recensere, cùm omnibus notissimum sit medicamentum. Silentio tamen praetermittendum non duxi, quod hîc in India didici: videlicet, omne id Rhabarbarum quod in Indiam, Persiam, & Europam importatur, esse in Sinarum regione natum. Nam ex Sinarum regione per TartaRhabarbarum omne in Siriam Ormuz & Alepum defertur; inde in Alexandriam, & tandem Venetias, unde relinarum proqua Europae regna petunt. Nos, praeter id quod navigiis ex Sina infertur, eo etiam utimur vinciâ nasci. quod Persae ex Ormuz advehunt, quod minùs teredinem & cariem sentit, quàm quod ex Sina navigiis infertur. Siquidem plus corrumpuntur aromata per mare invecta, menstruo spatio; quàm terrestri itinere importata, unius anni tempore. Praeterea India, praesertim maritimis locis, maximè humida est, & ejusmodi aromata diu incorrupta permanere non sinit. Nam Rhabarbarum sub mensem Maium in Indiae maritima illatum, nisi ante Septembrem absumatur, planè inutile est, & in mare abiiciendum: corrumpitur enim, ut pleraque alia aromata, hibernis illis mensibus sii nostro auctori sunt, alio quodam loco, lunius, Iulius, Augustus) interea aliud praestantius & recentius ex Ormus importatur, cujus usus. In montanis verò hieme adservati alia est ratio; putredini enim non est adeò obnoxium. Eam ob causam, qui illud in Indiâ conservare volet, in Bisnaguer aut Balagate perferri curet. Rhalarbarum REFERVNT genus quoddam nasci in certâ Tartariae urbe nomine Samarcandar: sed Samarcandaquod improbum sit, nec nisi jumentorum purgationibus utile. rinum. NVLLVM autem est Rhabarbaricum, aut Indicum: sed solummodo Sinense, quod Ravam Sini. Ravam Sini Persae appellant, Mauritani tamen plerique solummodo Ravam. Ravam. ALIQVANDO in Couchin intellexi Rhabarbarum ab indigenis interdum decoqui aut distillari, & ejus decocto aut stillatitia aqua sese purgare; eamque esse causam, cur interdum tam facilè teredinem sentiat & corrumpatur. Sed cùm neminem audiverim, qui, an haec ita sese haberent, se vidisse diceret, affirmare non ausim. De Radice Chinae.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
