Latin
VIRALICIS
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 208
Unproofread scanNot analysed yet
Nam Plinii Sphinx integra est; altitudo à pectore sive ventre ad summum apicem in capite pedum se xaginta duorum. at hoc de quo Bellonius agit, dum taxat caput est Pag. 117. vers. 12. quem Nero Imperator Sego duni erigi curavit Rodez Gallis. infra adhuc nomen Rodez repetit urbis, quae est Segodunum Rutheno rum provinciae Arverniae vicinae. Et quia mentic nem fecit Arverniae, putat Rhodon esse Rodez quandoquidem magnus ille Neronis Colossus Soli dicatus illi in memoriam revocavit Solis Colossum Rhodi erectum. Mera insania est. Nam confundit Colossum Netonis cum Rhodio, &Rhodor cum Rodez Gallis nuncupata sive Segoduno urbe Aquitaniae, ratione Arverniae ubi Zenodorus magnum alium Colossum erexerat Pag. 117. ver. 25. neque ulla illarum ubera vel ala habet. Valde errat in eo, quod dicit Aegyptiorum Sphinges vario modo pingi: quod prorsus falsum est, quandoquidem omnes sunt similes. Sed Aegypriacae Sphinges valdea Graecorum Sphingibus disferunt: nam hae alatae pinguntur &repentes. Aegyptiacae alis carent, &quatuor suis pedibus incumbunt: praeterea velatum caput habent, Graecae nudum. Pag. 119. vers. 42. ingenue fatemut veterem Buffali appellationem nos ignorare. Hoc non erat dicendum. Nam Vrus verus Buffalus est veterum Atque Plinius jam sua aetate conquerebatur, quoc Vrus vocabatur Bubalus, qui error etiamnunc du tat. Martialis vocabulo Vri &Bubali idem anima expressit Namque gravem gemino cornu sic sustulit urum. hunc timuit bubalus atque bison Pag. 123. vers. 54. Armenii, aliter Maronitae nuncupati. Valde differunt cum religione tum charactere &sermone Armenii &Maronitae. Nulla est Ar meniorum ecclesia in Aegypto: sed Koptitarum, qu peculiari utuntur sermone prorsus ab Arabico dif ferente Lacertus, cum Pag. 131. vers. 9. Dhab puncto in prima litera. COC Pag. 132. vers. 44. Serpens alatus multis de causis est commentitius. Agyrtarum est figmentum. Pag. 134. vers. 45. Circassos. Phreneticum ef Cercassos appellari, a loco in Aegypto cujus Herodotus mentionem faciat. Nam Cercassorum recen est appellatio, qui veteribus Zygitae, Septentrionali populus, e quo educebantur &adhuc hodie edu cuntur multa mancipia, quae in Aegypto venunda ta, abnegata per vim fide in Christum, &circunci hoc eff sa, appellata sunt Mamlu mancipia, &distributa sunt CTLO ad custodiam Sultanorum eadem ratione qua lanissar apud Turcarum Imperatorem: atque evaserunt in magnum imperium. Nam ex eorum numero creabantur Sultani Aegypti: hinc Sultanorum imperium Circassorum imperium appellatum est, quod ac Tomobeium usque ultimum Circassorum Sultanum duravit. Non igitur à loco Aegypti, qui ignoratur, appellati sunt Circassi, sed a Cercassis ZygitiSeptentrionalibus. Nimis crassa est stupiditas Pag. 135. vers. 9. Aegyptus Nilo inundata XXIX. Octobris. Videtur inundationis finis esse circa aequinoctium medio Septembri Iuliano. Pag. 136. vers. 19. Suam quadragesimam tum ce lebrabant. Etat postremus dies Octobris anni M.1 XLVII. Primus dies mensis Muharam nuncupati in cidit in XXI. Februarii, qui fuit dies Lunae: Primu dies Ramadhan mensis Quadragesimae incidit in XV. Octobris, die Sabbathi. Itaque XXXI. Octobris erat decimus septimus dies Quadragesimae Mahumetanorum