Latin
DE PETRO GILLIO
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 208-6
Unproofread scanNot analysed yet
DE PETRO GILLIO. Post alia: Scripta eius ne perirent, eiusdem Armaniaci Cardinalis in clientem amor, &propensum ad rem literariam iuvandam studium prohibuit, qui partem maiorem eorum in Galliam adferri iußit, publicanda curavit. Pars tamen eorum à P. Belono Cenomano amanuensi &peregrinationum per aliquot annos comite surrepta creditur: qui licet ea suo, non Gillii nomine postea evulgaverit, tamen vel plagiarius non mediocrem a literatis gratiam inivit, quum (quod multi faciunt) illa publico minimè invidit. PEed b MEDICI De neglecta Plantarum Cultura, atque earum cognitione Libellus: Edocens qua ratione Silvestres arbores cicurari &mitescere queant. CAROLVS CLVSIVS Atrebas ante aliquot annos è Gallico Latinum faciebat, &nunc denuo recensebat.