# Exoticorum libri decem 208-6

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, DE PETRO GILLIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/208-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/208-6

DE PETRO GILLIO. Post alia: Scripta eius ne perirent, eiusdem Armaniaci Cardinalis in clientem amor, & propensum ad rem literariam iuvandam studium prohibuit, qui partem maiorem eorum in Galliam adferri iußit, publicanda curavit. Pars tamen eorum à P. Belono Cenomano amanuensi & peregrinationum per aliquot annos comite surrepta creditur: qui licet ea suo, non Gillii nomine postea evulgaverit, tamen vel plagiarius non mediocrem a literatis gratiam inivit, quum (quod multi faciunt) illa publico minimè invidit. PEed b MEDICI De neglecta Plantarum Cultura, atque earum cognitione Libellus: Edocens qua ratione Silvestres arbores cicurari & mitescere queant. CAROLVS CLVSIVS Atrebas ante aliquot annos è Gallico Latinum faciebat, & nunc denuo recensebat.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
