# Exoticorum libri decem 208.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 208.1 to 208.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/208.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/208.1

CAPVT XXXVIII. TASCITVR haec radix in Sinarum vastissima regione, quae Moscoviam usque ex Radix Siuae. tendi creditur. Quoniam verò per totam hanc provinciam, & etiam in lapan saevit lues Venerea, quam alii Neapolitanum morbum, alii Gallicum vocant, nostri scabiem Hispanicam, Persae Bade Frangi (tametsi etiam simpliciter Fringui) quod morbum Bade-frangi. Gallicum sonat; aperuit benignus & misericors Deus hujus regionis incolis usum radicis cujusdam, quae apud eos nascitur, ut huic malo succurrerent. Quemadmodum in novo orbe Guajaci usum ostendit, quoniam ea pars orbis etiam hoc morbo ab omni hominum memoriâ vexata fuit. Ibi contractum morbum in Europam adferentes Hispani anno ReLues veuerea primum in Endemptionis humanae Meccexciri reliquis nationibus communicarunt. Nobis verò priropa MCCCC mùm innotescere coepit hujus radicis usus post annum quingentesimum trigesimum quinXCIII. anno. tum supra millesimum, adferentibus illam huc Sinensibus quibusdam eâ lue infectis, quâ se interea dum hîc negotiarentur, curarent. CETERVM anno antè quàm hujus radicis usus in India innotesceret, huc è Lusitania delatus sum, nonnullas facultates mecum adferens, atque inter eas, Ligni Guajaci libras quingentas. Ex eo, tametsi multum sublatum esset, dum in navem inferretur, & efferretur, mille tamen aureos contraxi Lusitanicos, quoniam magna aviditate è Lusitania exspectabatur hoc lignum, quòd multi malè perirent inunctionibus: & fortè evenit, ut tum temporis nemo praeter me adveheret. Curati ergo fuerunt plurimi meo ligno. Sed illo absumpto, cùm novum è Lusitania non importaretur, ejus, quod jam decoctum fuerat, libra quinque Lusitanicis aureis vaeniit. Qua ratione FACTVM est, ut eo tempore mercator quidam in Diu insulâ narraret inclyto viro primùm RaDomino Martino Alfonso de Sousa, meo Maecenati, quâ ratione à Gallicâ scabie curatus dix China fuisset quadam radice è Sinarum regione allatâ, cujus vires magnis laudibus evehebat, quoLusitanis inniam qui eâ uterentur, extremâ illa victus ratione non egerent, qualis in Guajaci usu obnotuerit.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
