Latin
209.1 to 209.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 209.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cùm calidum haurirem, ut initio ferebat consuetudo; in tantos hepatis ardores incidi, ut universum corpus erysipelate &phlegmone laborare coeperit, necesseque fuerit statim venam secare, decoctum hordei cum saccharo rosato sumere, &aëri me exponere, ut sanitatem pristinam recuperarem. Itaque meo periculo facti sapientiores reliqui, calido decocti potu, &tantâ radicis copiâ in posterum uti desierunt. ANTE omnia deligenda est radix ponderosa, recens, firma, quae neque teredinem, ne que cariem senserit, &quae candida sit: melior enim talis est, quàm rubescens. Hujus un ciam in septem aquae sextariis decoquimus ad medias, aut ad tertiam partem, pro morbi &aegri naturâ, subinde ea medicamenta iniicientes, quae hujus radicis facultates corrigant. Exempli gratiâ: Si dolor capitis aut nervorum adsit, rorem marinum, aut rosas iniicio: si obstructionibus hepar laboret, apium: si ardor adsit cum obstructione, intubum: si ulcus vesicae aut renum infestet, additur glycyrrhizae succus: interdum radici admisceo aequale pondus hordei. SOLENT autem hujus radicis decoctum sumpturi, priùs syrupis convenientibus purgari, quibus (quoniam plerumque materia quae peccat pituitosa est) Turbith aut Agaricum majusculâ quantitate indimus, aut nonnumquam syrupos Chinae decocto diluimus. Bene purgato corpore, radicis decoctum propinare incipimus; post decimum quintum diem, minorativo, si opus sit, exhibito: item alio interdum post trigesimum diem, quod ex manna constet, aut cassia solutiva aut Rhabarbaro macerato ipsius radicis Chinae, aut hordei, prunorumve, vel glycyrrhizae, aut intybi decocto. Toto hoc tempore, si alvus singulis diebus libera non erit, clysteres ex radicis decocto, melle rosato, oleo violaceo, &cassia solutiva paratos iniicimus, habitâ necessitatis ratione. QVOD si nimium incalescat aeger, radicem minùs decoquimus, aut ejus decocto aquam intybi, vel fumi terrae, si adsit, aut buglossi, iniicimus. Quòd si nec hoc sufficit, decoctum subtrahimus, curationemque in aliud tempus magis opportunum differimus. HOC decoctum interdum intra vigesimum diem curat, interdum seriùs, interdum verò citiùs. Vulgariter tamen ad decimum quintum usque diem dolores augentur &intenduntur, deinde paulatim mitigantur. Nonnullos vidi, qui, licet aliquoties hoc decoctum sumpsissent, postremâ tantùm diaetâ curati sunt.