# Exoticorum libri decem 21.1-2-5

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 21.1 to 21.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/21.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/21.1-2

Quisnam obsecro è veteribus Graecis & Latinis fidem faciat, rei incognitae portiunculam, quam tamen plerumque scimus esse dentis piscis illius Gallis Robart, Septemtrionalis maris accolis Morss appellati, trecentis ducatis aestimari debere? Etenim data nobis sunt fragmenta inspicienda, an agnosceremus, quae pro Unicornu trecentis ducatis emta fuerant, quum tamen orbiculi essent è dente piscis Rohart. Unus Aelianus auctor est Vnicornu medicum usum praestare: attamen illud nigrum facit: cùm verò nostrum alterius coloris sit, dicemus ab eo quod Veteres descripserunt diversum esse: praesertim cùm ipse Aelianus scribat asinum Indicum, cornu in fronte gerere, cujus inferior pars alba sit, superior phoenicea, media verò planè nigra. Plinius Aristotelis verba expressit: Vnicorne (inquit) Asinus tantùm Indicus, solida ungula. Deinde paulo pòst: Vnicorne bisulcum Oryx. Ex quibus verbis colligitur duo esse animalium genera Vnicornia, quorum alterum est Asinus Indicus solidâ ungulâ, alterum Oryx bisulca. Certum Asinos feros, qui Latinis Onagri dicuntur, cornu carere: necessariò itaque consequitur, monocera alicujus alterius esse animalis, cujus descriptionem non habemus. Sed cùm variis locis Vnicornua conspiciantur, negari nequit quin reperiantur: etenim in nostra Europa viginti integra inveniri queant, & totidem non inte gra, sed confracta. Duo integra ostenduntur in Divi Marci thesauro apud Venetos, sesquicubitalis utraque longitudinis, crassiora infernè quàm supernè, crassiore tamen parte tres pollices conjunctos non excedente; quae uotae satis respondent iis quas Veteres Asini Indici cornu tribuunt: attamen reliquae notae non conveniunt. Scimus etiam ca quae Angliae Rex habet, striata & in gyrum canaliculata esse, quemadmodum & illud quod apud Dionysii Phanum est, quod omnium maximum existimamus inter ea quae hactenus conspecta fuerunt. Majus praeconium meretur quàm aliud quod vis cornu quod in animali procreatum viderimus. Naturale enim est, haud artificiale, in quo omnes notae quae alterius animalis cornu conveniunt, reperiuntur: & quoniam concavum est, existimandum est non esse deciduum, ut nec Gasellarum, Chamoix, Bouc estain cornua, contrà quàm platyceris, Cervis, & Hinnulis, quibus decidunt. Nullus est procerae quantumvis staturae, qui ad illius summitatem pertingere queat: septem enim magnos pedes longum est.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
