# Exoticorum libri decem 21.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 21.5 to 21.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/21.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/21.5

Quemadmodum metalla in terrae visceribus ex Sulphure & Argento vivo (ut isti sibi persuadent) non generantur: sic illa artificio conflare nequeunt. Nam si ex Sulphure & Argento vivo generarentur, in Auri & Argenti atque aliorum metallorum venis, illorum vestigia invenirentur. At nulla eorum vestigia etiam in maximè profundis venis deprehenduntur: sed distinctas venas esse deprehendimus, ut nec in illis metalla reperiantur, nec in metallicis, Sulphuris atque Argenti vivi venae. Nam si ita foret, (ut aiunt) metalla videlicet ex duobus illis principiis generari; necessariò metallum aliquod jam perfectum reperiretur, aliud imperfectum, quia in momento perfici nequit: imò omnia metalla jam perfecta inveniuntur; & illa liquando, Sulphur aut Argentum vivum non reperitur. Difficultate non caret hoc negotium, variaeque (ut intellexistis) de eâ re sunt opiniones, & incertum quae scopum attigerit: solus Deus novit, qui Naturae certas leges & rationes dedit, ad condensanda metalla in eam mixtionem & formam quae illi placuit. Hinc factum est, ut nonnulli in eâ opinione fuerint (nec immeritò) metalla unà cum mundo esse creata, quod testatur Augustinus. Quidquid fecit Deus, eodem momento fecit & creavit. Itaque cum mundum & terram condidit, simul in ejus visceribus metalla creavit. Porrò opinio quae magis certa haberi debet, & quae ex effectu magis probatur, ea est communis illa, quae omnia metalla ex Sulphure & Argento vivo generata esse affirmat: quia hac ratione multa dubia solvuntur, quae difficulter probari possent, nisi ita esset. Haec igitur probabilior, magis certa & vera est opinio, atque majore demonstratione praedita. B. De magnis rebus disseruit dominus Doctor, quae me in admirationem rapuerunt; & ejus scopum fuisse observo, ut nos originem & causam doceret, ex quâ ferrum generatur, quandoquidem de illo ejusque facultatibus disserere instituit. D. M. Certum est, meae orationis scopum eò tendere, ut ferrum ex iisdem principiis, eademque materia fieri demonstrem, è quibus Aurum, Argentum & reliqua metalla, neque ferrum ab auro aliâ in re differre, nisi quòd auri principia magis lucida & pura sunt, propterea magis splendens & elegans est; ferrum autem inelegans, nigrum, & obscurum, quemadmodum nos hîc conspicimus, quòd ex principiis magis crassis & impuris conflatum sit: nihilominus Auro, Argento, reliquisque metallis praestantius est, quia nobis magis necessarium; & majores utilitates ex eo accipimus, quàm ex reliquis, quae absque illo foret, nullius essent pretii.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
