# Exoticorum libri decem 210-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, DE PETRO GILLIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/210-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/210-4

LECTORI. ROIANI belli historia inter res memorabiles recenset, Vlyssem summorum Graeci exercitus Ducum haud postremum & maximè strenuum è bello reducem, peregrino ornatu, ne à suis agnosceretur, proprias aedes ingressum, ut commodius omnia quae eo absente apud se cesta essent, intelOιligeret: ignorabat enim an Laërtes pater, Telemachus filius, & Penelope uxor etiamnum viverent. Ille igitur gregarij militis ornatu senem Laërtem adiens, ipsum in suburbani cujusdam praedij horto deambulantem offendit. Eo salutato, senex cum illo tamquam cum extero quopiam sermones conferre coepit (nam non agnoscebat, ut quem jam multo tempore non viderat, & extinctus-ne esset an superstes, prorsus ignorabat) Viden, inquit, elegantes has arbores? omnes plantavi, & ex selectissimo fructuum genere insevi, ut edules fructus ferre queant cùm meus filius Vlysses è bello redibit. Quorsum haec, nisi ut probi hujus senis proclivis, & benevolus erga suos haeredes animus agnoscatur? Nam cùm ipse se vivo eas arbores fructiferas futuras minimè speraret, sui memoriam in arboribus insevisse arbitrabatur: atque quàm verò amore filium prosequeretur demonstrabat, cùm illi absenti laboraret. Hoc porrò exemplo excitari debebant generosi & illustri sanguine nati senes, ad colenda & exornanda sua praedia, remque domesticam curandam, dum juniores bella gerunt, & sui Principis nomine sese periculis obiiciunt. Sed ut (ulturae ignorantia plerumque in causa est ut nulla utilitas ex fundo ad dominum redeat: sic non vanum est (tam variis Auctoribus id referentibus) Gallos aliquando suam regionem ob sterilitatem deseruisse, aliamque uberiorem quaesivisse, cùm illis vinearum cultura ignota esset: hinc factum, ut degustato vino ex Italiâ delato, eos tanta ejus admiratio, atque fruendi cupiditas ceperit, ut armis sumtis cum uxoribus & liberis duce Brenno eorum Rege, regionem, adeò suavem liquorem proferentem, occupandam censerent: quâ porrò occupata, vini potus facilè ipsis imposuit, utpote illius usu non assuetis: quod sanè manifestissimum indicium est, nullos tum apud ipsos vinitores, nulla vineta fuisse: postea tamen adeò diligentem in iis excolendis operam navasse, ut sola Gallia plus nunc vini praebeat, quàm universa stalia, Graecia, & tota forsitan Asia. Verisimile autem est, Gallos post adeptam victoriam multos vinitores reduxisse, adeoque industrios fuisse in propagandis vinetis, ut credibile sit, tellurem, si cultura accedat, cum foenore reddituram quidquid illi concreditum fuerit. Sic bellorum praefecti, partâ victoriâ, in auiete viventes terram inter se diviserunt, nomenque ex sua dignitate indiderunt suis possessionibus: quod in quibusdam Provinciis magis est peculiare. Nam licet nonnullorum possessio pauca jugera occubet, à domini tamen nomine apellationem adquisivit: imò etiam arbores vulgares huic rei subservierunt. Atque, si magna cum parvis comparare licet, vt Imperator ab imperando, Rex à regendo, Dux à ducendo, Comes à comitando, & Princeps à principatu nomen habent: sic quilibet ex possessionis sua amplitudine titulum & dignitatem adeptus est. PROLEIRODEEMAIA,

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
