Latin
PROBLEMA II
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 211-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA II. VMMA porrò non fuit ea difficultas quae in supradictarum rerum, vel arborum aliarumque stirpium explicatione, descriptione atque picturis nobis obtigit: sed in veteribus nominibus perquirendis, quae rebus praesentibus adaptare possemus. Nónne igitur hoc loco meritò conqueri liceat de iis qui alicnâ operâ utentes, simulantesque se profiteri à quibus didicerint, nunquam tamen in animum inducere potuerunt, ut id facerent? Sive igitur externus sit, sive Gallus, cui nomina subiicimus per quae ad multarum novarum rerum cognitionem pervenire queat, eum fateri non pudeat, si à nobis didicerit.