# Exoticorum libri decem 211.5-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 211.5 to 211.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/211.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/211.5

AVICENNA & Serapio exactam hujus plantae notitiam non habuerunt. Nam cùm ejus, ut diximus, duo sint genera; & prior, Sinensis scilicet, praeferatur; dubitanter tamen de ea scripserunt: hincque factum puto, ut Avicenna duo diversa capita de ea scripserit, alterum lib. 11. cap. 314. sub nomine Calungiam, alterum verò lib. 11. cap. 192. sub Caserhendar nomine. Sed sub quo nomine Sinensis, cujus primarius est usus, aut sub quo lavanensis, quae ignobilior est, describatur, ignoro: quoniam utriusque non nisi summâ cum dubitatione meminerunt. Galanga major. INTER recentiores Medicos controversia est de Galanga, Calamo, & Acoro. Volunt enim nonnulli, inter quos est Antonius Musa Exam. simpl. ex Leoniceni testimonio, Galangam Acorum esse veterum. Alii, inter quos est Manardus lib. 6. epist. 3. & Matthiolus, Com. in Diosc. lib. 1. cap. 2. Calamum officinarum, legitimum esse Acorum malunt. Sed capite de Calamo, neutrum ex his esse Acorum satis Galanga minor. ostendi.* Calamum tamen odoratum, ut eodem loco dixi, in Acori locum semper substituere soleo. CETERVM omnino explodenda est Monachorum dist. 1. cap. 47. qui in Mesuen commentati sunt, opinio (ut rectè Matthiolus) qui Galangam Schoenanthi radicem esse volunt. Nam inutilis est Schoenanthi radix: praeterea Schoenanthus in Arabia & Caliate nascitur: Galanga verò in Sina & lava sive laoa provinciis ab Arabia procul dissitis provenit. Vide caput de Calamo, ubi nostrum usualem Calamum cum nostri Auctoris Calamo non convenire, sed legitimi Acori radicem esse diximus. Galanga portò maioris & minoru radices, quales in Aromatariorum tabernis venales reperiuntur, in subiecta tabella exprimi curabamus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
