# Exoticorum libri decem 212.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 212.1 to 212.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/212.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/212.1

Galanga duplex. Minor Galanga. Lanandon. Maior Galanga. Lancuaz. Galanga historia. Galanga retens in gcetariis. Monachorum inscitia. Gengibil. Adrac, Sucte, Imgi, Aliaa. Gingiberis historia. Gingiberis radix recens in acetariis. Gingiberis delectus. Trogledytae. Gingiberis meßis. Nulam Gingiber in Aralia. Gingiberis vires. Eingiber improbum. De Gingibere CAP. XLI. INGIBER appellatur Arabibus, Persis, & Turcis Gengibil, non Lengibel (ut corruptè legunt Serapionis lib. simpl. cap. 336. exemplaria) in Guzarate, Decan, Benγegala, cùm adhuc recens & viride est, adrac; siccatum verò, sucte: in Malavar, tam viride quàm siccum, imgi: in Malayo, aliaa. EST autem Gingiber similibus Iridi aquaticae, aut Gladiolo (non Arundini) foliis, magis tamen nigricantibus: caule cum foliis duorum aut trium palmorum altitudine, radice etiam Iridis, non serpente, ut voluit Ant. Musa exam. simp. At nec admodum acris est, praesertim ejus quod in Bacaim natum est, ob nimiam, quae dominatur, humiditatem. HAEC radix minutim concisa, & aliis herbis admixta in acetariis editur cum aceto, oleo, & sale: at etiam cum piscibus & carnibus cocta. NASCITVR Gingiber in omnibus Indiae provinciis nobis cognitis, semine aut radice satum. Nam quod spontè provenit, exigui est momenti. Optimum & frequentissimum est Malavaricum, Arabibus & Persis maximè expetitum. Secundum locum obtinet quod in Bengala invenitur. Tertium quod in Dabul, & Bacaim, totâque eâ orâ maritimâ nascitur. In solitudinibus & mediterraneis vix crescit, neque inde ad nos adfertur. Invenitur etiam in insulis divi Laurentii & Comaro, quae Aethiopiae sunt conterminae. Inde sumpserunt occasionem nonnulli, ut scriberent apud Troglodytas & Arabes nasci. COLLIGITVR & eruitur Decembri & lanuario, deinde aliquantulum siccatum limo obducitur, non quo majoris sit ponderis, sed ut foraminibus obturatis, diutiùs sine corruptione in sua humiditate naturali conservetur. Nam non probè obductum, teredini obnoxium est. GALENVS lib. 6. simpl. è Barbaria convehi scribit. Si per Barbariam Indiam intelligit, bene quidem; at si eam Africae partem, quae nunc Barbaria dicitut, malè. DIOSCORIDES autem lib. 2. cap. 151. in Troglodytica Arabia nasci tradit. Nascitur quidem apud Troglodytas & Aethiopes, sed adeò exiguâ quantitate, ut ipsis incolis vix sufficiat. In Arabia verò non nascitur, quandoquidem ad Arabes exportatur. Illud autem verum est, quod primis eduliis admiscere scribit: idem enim adhuc hodie apud Indos observatur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
