Latin
212.5 to 212.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 212.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quod verò dicit hujus radices Cyperi modo parvas esse, fallitur: nam multo majores sunt Cypero. Alvum leniter emollit, concoctionem juvans. Alvum contrà, ut alii volunt, etiam adstringit, quoniam factâ probâ concoctione, sistuntur alvi profluvia à crudis humoribus nata. SCRIBIT Musa Exam. simpl. saccharo conditum dum manditur, in fine veluti filamentum in ore relinquere. Sed, quemadmodum ipse ait, id dumtaxat in eo contingit, quod adulteratum aut teredinosum acri lixivio priùs maceratum, deinde saccharo conditur, ut maleficium non deprehendatur. Nam bene maturum, &plenum, non cariosum, multis aquis elotum, &per multos dies maceratum, deinde saccharo conditum, gratissimum est, nec ullâ vehementi acrimoniâ molestum, neque filamenta in ore relinquit. Tale fit in Bengala, quod laudatissimum est, deinde in Chaul, Bacaim, &Dabul. Improbatur, quod ex Batecala advehitur. *Meminit Zingiberis Lud. Roman lib. 5. cap. 14. Producit, inquit, Calecut ager Zngiber, quae radix est, eruiturque nonnumquam pondo unciarum duodecim: sed non omnibus est eadem amplitudo. Plus non agitur in profundum radix, quàm ad ternos vel quaternos palmos harundinum modo. Cùm eruitur Zingiber, relinquunt internodium radicis in scrobe, terrámque radici aggerunt, ceu semen eius radicis, proximo anno eruturi fructum, id est, Zingiber. Maximilianus item Transil. de Moluccis insulis Gingiber hoc modo descripsit. Gingiber verò paßim in singuli insulis huius Archipelagi nascitur: aliud seminatim, aliud spontè provenit; sed quod seminatur nobilius est. Herba similis ili qua Crotum (Indicum intellige, sive Curcuma) fert, &eo modo eius radix ferè nascitur, qua Gingiber est. De Zedoaria.