Latin
CAP. XLIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 213-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XLIII. Zeruba. VERVMBET appellatur Arabibus, Persis, &Turcis Zeruba“: in Guzarate, Decan, Cachorad. &Canara, cachoraa: in Malavar cua. Qua. E COPIOSE provenit in Malavar, Calecut videlicet &Cananor filvis spontè. Si autem pangatur aut seratur, plurimis etiam locis: inde à multis Gingiber silvestre appellatur, nec id sine ratione, quoniam ejus folia Gingiberis foliis similia sunt, longiora tamen &Gingiber vestre. magis aperta: ejus item radix Gingibere major. RADIX cruta, conciditur &siccatur; deinde in Ormuz, Arabiam, Persiamque defertur, tum in Gida &Alexandriam; unde postea Venetias &alias regiones transfertur. Conditur etiam saccharo, &Gingibere praestantior est. NVNC eos Auctores, qui de hac scripserunt, percurramus. AVICENNA lib. 11. cap. 734. Zedoariam radicem esse ait Aristolochiae similem; at- Zedoaria. que eam praeferri, quae ad radices Napelli gignitur: praestantissimum autem esse antidotum adversus venena, serpentum praesertim &Napelli. Capite verò 747. ait Zerumbet Zerumbit. Cypero similem esse, minùs tamen odoriferam. Alio loco arborem esse vult similibus praeditam facultatibus, quales Serapio Zedoariae tribuit. SERAPIO lib. simp. cap. 172. Zerumbet esse Zedoariam scribit: deinde ex auctoritate Isaac Zerumbet8 radices rotundas esse instar Aristolochiae, colore verò &sapore Gingiberi similes, easque è Sinarum regione convehi. AVICENNA lib. 11. cap. 754. dumtaxat Zerumba aut Zerumbet novit. Sed quoniam eam vidit in frusta rotunda, interdum verò in oblonga concisam, ad sinum Persicum vehi, duo genera esse existimavit Zerumba &Zerumbet. Hac etiam de causa folia, quae non viderat, praetermisit: sed dumtaxat quod ipsa radix ex India in alias regiones transferatur, ut zingiber expressit. Et certè etiam hodierno die diversum est pretium eius quae in rotunda frusta resecta est, ab illius quae in oblonga concisa est, ut minores Gingiberis radices vilioris aestimantur quàm praegrandes. DVOD verò juxta Napellum nasci optimam scribit, planè fabulosum est; quandoqui- Avicennae dem Napellus vix hîc reperitur (non sunt enim hujus regionis silvae procreando Napello opinio explosae. aptae) Geiduar apud Sinenses. Zerumba apud Indos. Aruabo Ben album &rubrum. Carpesium.