# Exoticorum libri decem 213-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, PROBLEMA II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/213-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/213-3

Ut verò Agricolam constantem & omnis morae tolerantem esse decet, dum tempus praestitutum exspectat; sic etiam hoc scripto edocebuntur, in omni cultu tolerantiam esse adhibendam, quandoquidem illis tantum temporis ad obtinendam voluptatem cum utilitate conjunctam conceditur, quantum exspectare solent ii qui decimo quoque solummodo anno suas silvas caedunt, ut censum ex illis accipiant. Unicum hoc exemplum satis esto, ut illis probemus, nullam habere causam, cur eos istius morae taedere debeat, dum arbores, quae illis proponentur, sensim excrescere permittent. Nos autem de cujusque stirpis natura scorsim mentionem faciemus, atque de ejus cultura agemus: ex quarum alterâ theorica, ex alterâ verò praxis & usus disci poterit: hac itaque ratione disceptationes de agrorum cultura, eorumque commodis, & de suburbanorum praediorum censu, ab iis quae de natura stirpium Medicorum more agunt sejungemus. Nec silvestrium nec mitium & domesticarum arborum altitudinem, certam posse constitui. ed. gie. g.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
