Latin
213.5 to 213.6
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 213.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Antonius tamen Venutus Siculus inter recentiores laude dignus est, qui fructiferarum quarundam arborum culturam dilucido ordine tradidit, qualem longâ experientiâ didicerat, quem nos separatim interpretabimur; neque enim in hoc opusculo quidquam ipsius, Varronisve, aut Columellae, aut Plinij, aliorumque similium auctorum inserere volumus, nisi ubi ipsorum auctoritate opus erit, ut quid silvestre dicendum sit, probemus. Nemo autem hactenus inventus est qui arborum culturam hac ratione docuerit, nempe, ut silvestres silvestribus locis conserantur, hoc est, ut silvestres per se cicurentur; neque etiam cuiquam Principi talis adhuc propositio facta est. Variae sunt arborum altitudines: &de his &eo quod rarum in ipsis reperitur, ut earum natales, morbi, curationes, atque aeuum, aliâs disceptatio instituetur: nam, uti dictum est, sigillatim nunc enumerare minimè cupimus, quae quibus provinciis peculiaria sunt; ut, exempli gratia, nonnullas valles insulae Corcyrae in Graecia oleis semper virentibus obsitas, quae haud in minorem altitudinem excrescunt, quàm nostrae quercus, montes verò Terebinthis nostras Iuglandes aequantibus: &suberis arbores ad lacum Bolsenam nuncupatum, sub urbe Montefiascone agro Romano, multo majores &liores nasci, quàm apud nos ullae Vlmi conspici possint: in Lutri ad ripas Lemani Lacus Aceris latifolii arbores magnas atque ramosas: quemadmodum etiamnum perdurare Platanos &Lotos apud urbem Antiochiam tam vastae magnitudinis ut verisimile sit eas istìc jam, ante multa saecula consitas esse, &fortè ab ipsa Romani imperii amplitudine: nam cùm secundùm publicam viam ita distributae sint; certum est eas istîc expressè repositas. Consideratione etiam digna est Basiliensis illa Quercus in latitudinem patens, quam rari ingenii vir Cardanus libro de Rerum Varietate multum praedicat. Multas verò alias hujusmodi enumerare possemus, si necesse esset.