# Exoticorum libri decem 213

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XLII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/213

quod nos hîc vocamus Crocum indigenum, cujus in Croco Indico mentionem feci. Postea tamen, errare me, deprehendi ex diversis, quibus praedita sunt, facultatibus Crocum Indicum & Zerumbet. QUOD nos hîc Zedoariam appellamus, Avicennae lib. 1T. cap. 734. (tametsi non noverit) Geiduar dicitur. aliud nomen ignoro, quia nascitur regionibus, Sinensium provinciae viGeidnar racinis. Magno verò emitur Geiduar; nec facilè invenias, nisi apud Circumforaneos quosrum admodùm. jogies, Cadam & circulatores, quos Indi jognes, Mauritani Calandares appellant, hominum genus landares. quod peregrinationibus & stipem emendicando vitam sustentat. Ab his enim & Reges & Magnates Geiduar emunt. EST verò Geiduar: magnitudine glandis, ejusdemque ferè formae, colore sublucido. Geiduar hiVnicum hujus Geiduar fragmentum, quod circiter dimidiam unciam pendebat, à Nizastoria. moxa semel impetravi: sed id in Lusitaniam cum insigni lapide Armenio missum, unà cum naviperiit. Ostenderam id priùs Pharmacopolis in Chaul & Goa: sed nemo illorum noverat quid esset. Aliud pauxillum apud istos circulatores vidi; sed non emi, quòd fraudem metuerem. Geiduar faVTILE est autem istud Geiduar ad plurima, sed praesertim adversus venena, & virucultates. lentorum animalium ictus, morsusque. PORRò hoc medicamentum Dioscoridi incognitum fuit, tum etiam Avicennae, lib. Geiduar, ve11. cap. 743. quoniam se existimare ait Geiduar esse: quod subolfecisse videtur Bellunensis, teribus ignoin Arabicorum nominum expositione. Zedoariae verò vocabulum corruptum est; & Gei-tum. duar dicendum. Incognitum Europa esse puto Geiduar hic descriptum; & difficulter cognitum iri credendum est, ob eas rationes quas noster Auctor in medium prosert. Nam quam Zedoariam vocamus, nihil minùs est quàm Geiduar; sed ex Zerumbae forsitan erit generibus, quam sequenti capite noster Auctor describit. Tametsi non desint, veluti in Costo diximus, qui eam inter Costi genera Dioscoridi descripta reserendam censeant. De Zerumbet.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
