Latin
PROBLEMA IIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 214-4
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA IIII. EMO unquam inventus est qui terram coluerit, nisi spe utilitatis. Sed aliud est Principis, aliud rustici fundum colere. Evocatus quidam ut magni cujusdam Principis morbo mederetur, ut peritiam suam extolleret, in xenodochio artem exercuisse dicebat; audiit, idoneum esse posse quempiam adcurandos in xenodochio morbos, qui ad Principis curam suscipiendam ineptus esset; acsi diceret, diversam in utroque curandi rationem esse sequendam. Sic quaedam cultura voluptatis &ornatus gratia instituitur: altera quaestus &commodi causa: ac si aliam esse oporteret culturae rationem quae ad voluptatem &oculorum oblectationem fit; diversam verò quae utilitatis gratia suscipitur. Qui hujus deliberationis scopum considerabit, dignum qui à Principibus viris foveatur deprehendet. Neque quisquam inficiari poterit, quin (illum in lucem producendo similibus Disceptationibus quae hîc in medium proponuntur) ejus experimentum &praxis, Imperatoris aut Regis alicujus auxilium probè mereatur, ut ad absolutionem perduci queat. Sed in eorum defectu, Dei nostri immensa bonitas, quae Auctorem acri temperamento, &adamantino robore donavit, ejusmodi animi conceptiones ad perennem soliditatem perduxit, nec ut vitium aliquod negligentiâ commissum illi imputari queat permisit. Cùm porrò omnia bona inde originem trahant, verum est quod vulgò dicitur: tria duntaxat occasionem praebere hominibus ut sine labore ditescant. Nam primùm beneficio &favore Principis plurimi extolluntur; quidam, nullo suo merito; alii verò, probè meriti, qui alioqui egeni essent. Secundò, cùm quispiam non speratam haereditatem consequitur. Tertium situm est in negotiationis felici successu. Contrà verò, his tribus adveriis, ex divitibus &potentibus fiunt inopes. Martialis plura non prodidit. Sed unde omnium censuum origo, nisi ex telluris ubertate? Itaque si cui facultates augescunt, id non sit sine satione: imò ne fungi quidem sine materia nascuntur. Non leve igitur est, facultatum augendarum rationem docere sine satione, quemadmodum in suprà dictis, qui ne tantum quidem ocii sibi sumserunt, ut de culturae muniis cogitarent, &tamen culturis ad ipsorum vota inventis fruuntur. Ut igitur in facinore aliquo deprehensus, sese purgandi rationem non facilè invenit: sic contrà qui probè suo munere functus est, infamiae notam subire non potest, licet nemo cujuscunque conditionis sit, qui magnum aliquod opus suscipit, tam dextrè animi conceptiones in actum deducere potest, quin calumniis obnoxius sit. Simili ratione si qui hanc culturam reprehensione dignam censerent, quod nimium argutè res curiosae sine utilitate suscipiantur: speramus tamen aequitatis amatores de illius successu probè edoctos, futuros propitios; eamque auxilii penuriâ imperfectam minimè permansuram. Tolerandum esse Artificem, cuius opus venale non est, nisi Rebuspublicis &Principibus.