# Exoticorum libri decem 214

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAP. XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/214
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/214

Ligni colubrini facultates. Cholera merbus. Mordexi. Regulus serpens. Cobras de capelo. Quil, Quirpele Regnli & Quil pugna. Chingalae. logues. aptae) & Zerumba plurima, ut diximus, nascitur silvosis Malavar locis: tum etiam aliis multis sata provenit: nec quemquam (tametsi diligentissimè perquisiverim) hanc radicem juxta Napellum vidisse intellexi. Praeterea ex reliquis Avicennae jam adductis locis manifestum est, quàm sibi parum constet; ut facilè hinc judicari possit, eum Zurumbet historiam prorsus ignorasse. SERAPIONIS autem legitimi codices non habent additam expositionem Zerumbet, id est, Zedoaria, sed ab interprete insertam verisimile est, qui differentiam inter Zedoaria & Zerumba ignorabat. Id ex sequentibus facilè deprehenditur, cùm ait, è Sinarum regione convehi. Certum enim est, Zedoariam non nasci apud Indos, sed è Sinarum regione advehi, ratamque apud Indos inveniri. Zerumba verò abunde in Indiâ nascitur. NON dofuerunt, qui crediderint, Arnabo, de quo Paulus lib. 7. cap. 3. scribit, idem esse cum Zerumbet. Verùm ex utriusque historiâ, satis manifeZerumbet Serapionis. stum est, diversas esse plantas. Siquidem Arnabo Pauli, arbor est procera, suavi odore fragrans: Zerumba verò graminea est planta, ut modò diximus. CETERVM minùs sunt audiendi, qui aut Ben album & rubrum, aut Carpesium esse volunt: quoniam hoc utrumque meZerumba verò dicamentum huc non sine quaestu convehitur. hinc in exteras regiones exportatur. Praeterea longè diversa est utriusque facies à Zerumba. Zeruba sive Zerumba forsitan erit ea radix, quam capite de Costo Venetiis adferri dixi, Zingiberi adeò similem, ut nihil suprà; plerumque tamen maiorem, & intùs pallescentem. Invenitur Antverpia apud quosdam aromatarios Zedoaria quoddam genm illis Bloczewal, id est, tuberosa Zedoaria nuncupatum, rotundum instar Aristolochia rotundae, foris nigricans, interdum cinerei coloris, intùs candicans, gustu usualis Zedoariae. Eam radicem, quoniam multum cum Serapionis Zerumbet convenire viaetur, hîc exprimi curavimus. Qui plura de horum opinione requiret, legat doctißimi Matthioli commentarios in Dioscoridem, & aliorum recentiorum de re herbaria lucubiationes. De ligno Colubrino.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
