Latin
216.1 to 216.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 216.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMAVVI. QVM quilibet intelligat, aliud esse, singulari duntaxat quadam curiositate sine utilitatis spe, aliud solâ adipiscendae utilitatis gratiâ res perquirere; totius hujus negocii O caput facilè inveniet, videlicet facultatum augmentum in suo labore. Porrò dum has Disceptationes scribimus, septem dierum occupationem, Poëtarum nostri seculi magnum examen ex suis alvearibus prodiit, qui vernum tempus mediâ brumâ sentientes, thesaurorum suorum partem nobis protulerunt: Nunquam tot odae, tot epigram mata, tot hymni, panegyrici, totque poëtica scripta in lucem prodiêre: publica etenim laetitia in hoc Regno &apud ejus confoederatos, ob receptum Caletum, ob prosperitatem &laudes nostri pii &Christianissimi Regis, maturum consilium Domini Conestabilis, &strenuè navatam operam Domini de Guise, tum vigebat, atque in omnium ore erat. Quam cùm pauper quidam &decrepitus senex exaudiret, interrogabat: Num verò ad nos inde redibit aliqua utilitas? Videtis itaque ut singuli commodum &utilitatem sibi expetunt ad hanc vitam traducendam, etiam si alterum pedem in tumulo habeant; non ignorantes non satis esse vivere, sed praestare commodè vivere, &commodâ vitâ diutiùs frui. Fortè etiam non abs re quispiam petat, num tanta utilitas ex hac culturâ redibit, quanta hîc praedicatur? Sanè quandoquidem divitiae, atque ea quae ad humanam vitam sustentandam maximè necessaria sunt, inde hauriantur, potissima insuper census pars Procerum illâ nitatur, &haec quibus artes indigent, maxima ex parte in ea consistant; tanto majore commendatione digna est. Sed magis mirum est, quòd, licet arborum beneficio tot commoditates consequuti simus, earumque adminiculo fodinae nobis metalla subministrent, haec hominis cupiditati nondum sufficiant: nam licet mori debeat, naturâ ipsius deficiente, mille tamen rationes invenit quibus vitae suae vim inferendo mortem acceleret. In eam rem fabricatae sunt triremes, naves, lanceae, sarissae, jacula, pila, sagittae, quae adhuc ad majorem soliditatem chalybem recipiunt; vel ejus defectu, igne indurantur. Arborum beneficio peregrinas &procul dissitas regiones adeunt, earumque bona in suum usum convertunt. Ligna curruum artificibus &lignatoribus praebent, carbonariasque officinas implent. Parum erat eas in imagines expolire; &splendidam ex his domesticam supellectilem instruere; nisi ratio inventa esset, qua aliis segmentis &tenuibus laminis glutino vermiculatim conjunctis preciosiora fierent.