# Exoticorum libri decem 216.1-5

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 216.1 to 216.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/216.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/216.1

vocat rubentes papulas lib. 24. cap. 8 De Lapide Bezar. CAPVT XLV. LAPIDE Bezar nomen invenerunt medicamenta venenis resistentia, quae per excellentiam Bezardica dicuntur. Est enim hic lapis eximiae adversus venena facultatis: nasciturque hoc modo. EST in Corasone & Persiâ Hirci quoddam genus; quod Pazam linguâ Persicâ vocant, rusi aut alterius coloris (ego rufum & praegrandem Goae vidi) mediocri altitudine, in cujus ventriculo fit hic lapis Bezar, circum tenuissimam quandam paleam semper augescens, & veluti multis è tunicis contextus; columellae aut glandis plerumque, interdum aliâ & aliâ formâ, laevis magnâ ex parte, colore veluti ex viridi nigricante. Inveniuntur exigui, & magni. Magni, qui rariores sunt, ab earum regionum illustribus viris expetuntur: quo enim majores sunt, eo valentioris esse facultatis sibi persuadent. Memini unum habuisse, qui ferè quinque drachmas pendéret. Is in Lusitaniam delatus, vix sexaginta quatuor Lusitanicis aureis (ii Hungaricis aequipollent) venit, cùm tamen aliquanto pluris hîc emptus fuisset. HVNC verò lapidem eâ ratione generari quam modò retulimus, tum his oculis observavi(lapidem enim contritum hujusmodi tenuem paleam in meditullio continere inveni) tum à viris fide dignis accepi, omnes in Persia natos simili modo circum paleolam2* efformatos inveniri. CETERVM non solùm generatur hic lapis in Persia, sed etiam nonnullis Malacae locis, & in insula quae à Vaccis nomen sumpsit, haud procul à promontorio Comorim. Nam cùm in exercitus annonam mactarentur istic multi praegrandes hirci, in eorum ventriculis magnâ ex parte hi lapides reperti sunt. Hinc factum est, ut quotquot ab eo tempore in hanc insulam appellunt, hircos obtruncent, lapidesque ex iis tollant. VERVM nulli Persicis bonitate comparari possunt. Dextri autem adeò sunt Mauritani, ut facilè, quâ in regione nati sint singuli lapides, discernere & dijudicare possint. verò adulterinos à legitimis dignoscant, manibus comprimunt, deinde spiritu inflant. Nam si aër aliquis permeat adulterini indicium est. VOCATVR autem hic lapis Pazar, à Pazan, id est, hirco, cum Arabibus, tum Persis & Corasone incolis: nos corrupto nomine Bezar, atque Indi magis corruptè Bacar appellant, quasi dicas lapidem forensem: nam Bazar eorum linguâ forum est. ILLO utuntur Indi, nos secuti, adversus deleteriae facultatis medicamenta. Ormuz verò & Corasone incolae non modò adversus virulentorum animalium morsus usurpant, sed etiam adversus omnes melancholicos morbos.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
